useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: St. Bernhard, Zisterzienserinnen (1263-1571) 1272 III 15
Signature: 1272 III 15
no graphic available
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
15. März 1272, Prag
Nota diligenter lector, quod fundatorum littera expresse continet, quod de bonis ab ipsis in Maylan datis nichil esset, alienandum, eciam quocunque persone sive conventus transferrentur. Sed hoc non est servatum, quia fundus in maylan cum suo districtu, qui extendit se ad duo milliaria, venditus infausta deliberacione dominis de dachsperg cum ecclesia in Rapotenstain, cuius collacio seu iuspatronatus ad maylan, imo postea ad sanctum Bernhardum pertinebat pro uno equo de novem libris que tam nostris temporibus ad sexcenta talenta Wiennensium relatione certissima estimantur. Videns postea serenissimus rex Otokarus, cui pro gloria tytulorum suorum dabatur dominium a mari usque ad mare, sedes tamen regni in Bohemia, quod novella plantacio in maylan excresceret in salutem, et quasi terebintus multiplicaret ramos virtutum, cum ipse esset fidelissimus monasteriorum et ecclesiarum promotor ad preces hainrici, nobilis comitis de hardek recepit maylan in defensionem seu proteccionem regie potestalis, et privilegiavit ipsum omni iure et libertate et gracia, qua Cysterciensis ordo actenus est gavisus. Et de hoc est talis littera.
Source Regest: 
ZEIBIG, Stiftungsbuch (=FRA II/6, Wien 1853) Nr. 6, S. 152-153
 
x
Nos Otakarus dei gracia Bohemie rex. Dux austrie Stirie et Karinthie Marchioque Moravie, Dominus Carniolie, Marchie et Egre omnibus in prepetuum. Cum ob omnipotentis dei reverenciam et honorem loca religiosa non solum a nostris progenitoribus vel a nobis constructa, verum eciam que a christi fidelibus in nostris terris ad eius laudem devocione pia et optato cordis desiderio condita sunt pariter et fundata, velimus specialis tuicionis presidio confovere, sperantes eorum, qui ibidem deo serviunt, oracionibus graciam promereri, scire volumus presencium inspectores tam posteros, quam modernos, quod cenobium dominarum religiosarum in maylan ordinis Cysterciensis, quod dilectus noster et fidelis heinricus comes de hardek in memoriam salvatoris et eius dulcissime matris virginis gloriose sempiternam ac ipsius remedium anime dinoscitur exstruxisse eo iure et libertate gaudere volumus, qua alia cenobia eiusdem ordinis gaudere conmuniter consweverunt, videlicet quod omnia victualia pro ipso cenobio necessaria, quocumque nomine censeantur, deduci debent libere sine exaccione thelonei sive mute. Quapropter singulis et universis nostris officialibus, iudicibus et mutariis districcius inhibemus, nostre gracie sub optentu, ne quis dictas dominasin maylan vel ipsius cenobii procuratores ad solvenda thelonia de victualibus eorum debeat vel audeat aliquatenus coartare. Et ut cenobium supradictum huiusmodi libertate deinceps plenarie uti possit, ipsi damus presentem paginam nostri sigilli munimine roboratam. Datum et actum Prage Anno domini millesimo ducentesimo LXXII Idus Marcii.
Source Fulltext: ZEIBIG, Stiftungsbuch (=FRA II/6, Wien 1853) S. 153

Original dating clauseIdus Marcii



LanguageLatein
Places
  • Prag
     
    x
    There are no annotations available for this image!
    The annotation you selected is not linked to a markup element!
    Related to:
    Content:
    Additional Description:
    A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.