useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: St. Bernhard, Zisterzienserinnen (1263-1571) 1279 IV 23
Signature: 1279 IV 23
no graphic available
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
23. April 1279, Hardegg
Item eiusdem litera nec non et uxoris super tres vineas.1)
Source Regest: 
ZEIBIG, Stiftungsbuch (=FRA II/6, Wien 1853) Nr. 29, S. 182
 
x
Universis Christi fidelibus presentes litteras audituris. Heinricus Comes de Thebein — nec non Wilwirgis uxor eius comitissa de Hardek salutem in omnium saluatore. Vt ea que libere pro animarum remedio religiosis conferuntur , sine impeticione quiete possideant, necesse est res collatas per testes et scripta transmitti memorie posterorum. Notum sit igitur omnibus presentibus et futuris, quod nos unanimi uoluntate noue fundacioni sanctimonialium Cysterciensis ordinis in Maeilan, quam sincerissima deliberacione plantandam suscepimus pro remidio animarum nostrarum, tres uineas iusto empcionis tytulo per nos propria pecunia conparatas delegauimus post mortem nostram perpetuo possidendas. Predicte uero uinee diversis in locis site hiis nominibus designantur, videlicet in Pulka vna, que dicitur Vitisser, alia in Liutaker, que dicitur Swipel tercia uero in Retzpach eiusdem uille nomine Retzpacher nominatur. Vt autem hec nostra delegatio omni tempore firma permaneat, iam dicto conuentui in Maeilan litteras has contulimus sigillorum nostrorum munimine roboratas cum testibus subnotatis qui sunt. Dominus Heinricus senior de Witra. Hadmarus et Heinricus filii eius. Thymo plebanus de Werde. Arnoldus plebanus de Theraz. Heinricus miles dictus Grillo antiquus. Leo miles in Werde. Chunradus Purchdorfer. Wolfkerus officialis in Liutaker, cum aliis quampluribus fidedignis. Actum et datum in Hardek anno domini moccolxxo. Nona Kalendas Maji, hoc est in die beati Georii Martiris.
Source Fulltext: ZEIBIG, Stiftungsbuch (=FRA II/6, Wien 1853) S. 182-183

Original dating clauseNona Kalendas Maji, hoc est in die beati Georii Martiris



LanguageLatein

Notes
1) Chmel dipl. misc. p. 109.
Places
  • Hardegg
     
    x
    There are no annotations available for this image!
    The annotation you selected is not linked to a markup element!
    Related to:
    Content:
    Additional Description:
    A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.