Charter: St. Bernhard, Zisterzienserinnen (1263-1571) 1286 I 02
Signature: 1286 I 02
no graphic available
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
2. Jänner 1286, o.O.
Item litera domine Perchte de Hohemberch super omnia sua bona ibidem.Source Regest:
ZEIBIG, Stiftungsbuch (=FRA II/6, Wien 1853) Nr. 35, S. 188
ZEIBIG, Stiftungsbuch (=FRA II/6, Wien 1853) Nr. 35, S. 188
x
Nos Perichta, relicta domini Dietrici de Hohenwerch pie memorie tenore presencium publice profitemur, quod omnia bona nostra proprietaria, wlgo dicta anerstaribens aygen, que nobis per mortem domini Vlrici bone memorie patris nostri de Staezz in Waiczendorf cesserunt, et iure hereditario vacare ceperunt, et quecunque ibidem, quocumque nomine sive iure habere dinoscimur, sacrosanctis monialibus in nova fundacione in villa dicta Chrueg manentibus libere donavimus, Ita tamen, quod eadem bona et percepcionem fructuum eorundem nobis ipsis pro tempore vite nostre volumus reservare. Post mortem autem nostram, eadem bona non obstante priori donacione in quatuor partes dividi et partiri ordinarimus, videlicet Vlrico de Liennvelde ordinis cysterciensis, duabus domicellabus monialibus in Pernek et Wilwirgi moniali in Chrueg, filio et filiabus nostris, sic, quod unicuique puerorum illorum pro tempore vite sue post mortem nostram de memoratis bonis et redditibus ad claustra sua, que inhabitant, pars sua administretur. Post mortem autem unius pueri iam dictorum puerorum nostrorum partem defuncti pueri seu mortui ad predictum claustrum in Chrueg perpetuo volumus pertinere. Et sic de aliis pueris fiat, postquam unus illorum mortuus fuerit, quicumque fuerit ex hiis, pars eiusdem de dictis bonis et redditibus nominato claustro semper libere deserviat atque cedat tam pleno iure, sicut nos et pueri nostri tenuimus et possedimus bona sive redditus memoratos. Jmmo eadem bona ad mensam devotarum dominarum prius dictarum volumus et ordinavimus specialiter pertinere. Sic quod memoratis dominabus de dictis bonis et redditibus per totum conventum ultra statutam et ad debitam prebendam ipsis deputatam unicuique dominarum unum ferculum, videlicet ad duo ova vel frustum unum piscis administretur plus solito atque detur. Et sic singulis annis per totum annum vel in quantum dicti redditus pro tali consolacione sufficere poterunt, ipsis dominabus superaddicionem huiusmodi prebende sue in remedium animarum predecessorum et successorum nostrorum ac nostre anime fieri volumus pro solacio speciali. Vt autem hec rata maneant, presentem literam cum inpressione sigilli nostri sive inpensione ac aliorum nobilium virorum sigillorum, videlicet honorabilis et reverendi viri domini Ebronis abbatis in Zwetel tunc temporis, Domini Stephani de meyssow marschalci austrie, Domini Hadmari senioris de Sunnberch ferimus conmuniri. Testes huius sunt hii. Dominus Aloldus de Cheyow, Dominus Hadmarus de Hornsperch, Dominus Lewtwinus, dominus Hermannus et dominus Wulfingus fratres de Sunnberch, Ortolfus de Ronberch, Poppo de Liebnwerch, Rapoto, Erchengerus et haidenricus fratres de Gors. Ministeriales austrie. Dominus Poppo de Eyteinstal, Dominus Hainricus de Pach, dominus Wolfhardus de Duernpach milites. Et plures alii fide digni. Datum Anno Domini Mo CCo LXXXVIo quarto Nonas Januarii.
Source Fulltext: ZEIBIG, Stiftungsbuch (=FRA II/6, Wien 1853) S. 188-189
Original dating clause: quarto Nonas Januarii
Language:
Places
- o.O.
Haus-, Hof- und Staatsarchiv, St. Bernhard, Zisterzienserinnen (1263-1571) 1286 I 02, in: Monasterium.net, URL </mom/AT-HHStA/StBernhardOCist/1286_I_02/charter>, accessed at 2024-12-22+01:00
A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.
You are copying a text frominto your own collection. Please be aware that reusing it might infringe intellectural property rights, so please check individual licences and cite the source of your information when you publish your data
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success