useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: St. Bernhard, Zisterzienserinnen (1263-1571) 1291 XII 21
Signature: 1291 XII 21
no graphic available
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
21. Dezember 1291
Post quam itaque dominus fundator Monasterio iuspatronatus suis et principum seu episcopi dyocesani literis, ut premissum est, confirmasset, laboravit tandem aput episcopum ac capitulum Pataviense, ut obvenciones et redditus Ecclesie in Newenchirihen in usus perpetuos dominarum applicarentur. Quod ea facilitute et gracia admiserunt, sicut sequentes litere innotescunt.
Source Regest: 
ZEIBIG, Stiftungsbuch (=FRA II/6, Wien 1853) Nr. 23, S. 172
 
x
Nos Wernhardus dei gracia Ecclesie Pataviensis episcopus attendentes multam honestatem devotarum in christo sororum abbatisse ac sanctimonialium Monasterii sancti Bernhardi in Chrueg ordinis cysterciensis nostre dyocesis, quod videlicet divino cultui et observancie ordinis decenter insistunt, dignum reputamus et iustum, ut ipsas propter hoc prosequamur benivolencia in domino speciali necessitatibus earum per paternam diligenciam providendo. Cum igitur nobilis vir Stephanus dictus de meyssow Marschalkus Austrie nobis mediantibus iuspatronatus ecclesie in Slewncz sibi conpetens pro iure patronatus ecclesie in Newnchirihen site in districtu Pewchreich cum illustre domino Alberto duce Austrie ex causis racionabilibus nuper duxerit permutandum ac postmodum idem Stephanus iuspatronatus eiusdem ecclesie in Newnchirihen ex huiusmodi permutacione sibi conpetens memorato Stephano pia devocione ac devota donavit pietate, Nos ad preces dictarum abbatisse et sanctimonialium donacioni eidem.||
(Sequens folium exscissum est, et deinde leguntur haec verba:)||
de Zwetel. Cristanus abbas de Powngartenperig.
Source Fulltext: ZEIBIG, Stiftungsbuch (=FRA II/6, Wien 1853) S. 172


LanguageLatein
 
x
There are no annotations available for this image!
The annotation you selected is not linked to a markup element!
Related to:
Content:
Additional Description:
A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.