useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: St. Bernhard, Zisterzienserinnen (1263-1571) 1296 VII 30
Signature: 1296 VII 30
no graphic available
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
30. Juli 1296, o.O.
Item litera domine Offemie abbatisse cuius tempore hoc factum fuit, et que memorate domine Elizabet pro ratificacione sui testamenti talem literam noscitur reddidisse.
Source Regest: 
ZEIBIG, Stiftungsbuch (=FRA II/6, Wien 1853) Nr. 101, S. 255
 
x
Nos soror Offemia dicta abbatissa Totusque conventus in sancto bernhardo Ordinis cysterciensis vniversis Cristi fidelibus tam posteris, quam presentibus salutem in domino et pariter noticiam subscriptorum, quoniam iuxta sapientis consilium quemque decet accepti beneficii memorari, eos tamen per maxime, qui potissimum de elemosinarum beneficiis sustentantur. Igitur cum illustris domina nostra Elizabeth Ducissa austrie, que tam in se, quam eciam aput inclytum Dominum nostrum Albertum Ducem Austrie maritum suum dilectum mater omnium religiosorum esse officiosa pietate satagit super innumera beneficia quibus nostram pauperiem et incomodum actenus est misericorditer consolata, nunc liberalitate magnifica datis domui nostre decem talentorum redditibus ac constructa testudine et altari de super in oratorio nostro memoriale duraturum perpetuo sibi aput nostram exiguitatem studuerit conparare. Nos tante eius pietati et voto omni qua possumus gratitudine et fidelitate occurrere cupientes ipsam dominam nostram predecessoresque eius, nec non predictum dominum nostrum Ducem Austrie liberosque ipsorum in conmunicacionem omnium bonorum, que per nos nostramque successionem dominus inperpetuum operari dignabitur recipimus in vita pariter et in morte. Insuper pro bono statu eorundem in hac vita atque in remedium omnium aminarum predictorum iuxta votum sepe dicte domine super altare construetum missam dici cottidie inperpetuum nos ordinaturas promittimus per capellanum specialiter ad hoc deputatum. Redditus autem decem talentorum predictorum in hiis locis continentur, videlieet in Gumpendorf sex talenta et XXII denarii. In Zelnderndorf XIIII sol. et VIII denarii. In horn civitatem (!) prope nos novem solidi. In huius rei perpetuum monimentum presentem literam sepe dicte domine nostre liberisque eius tradidimus nostro nec non domini abbatis Zwetlensis patris nostri sigillo attencius conmunitam. Anno domini Millesimo Ducentesimo Nonagesimo VIo Tercio Kalendas Septembris.
Source Fulltext: ZEIBIG, Stiftungsbuch (=FRA II/6, Wien 1853) S. 255-256

Original dating clauseTercio Kalendas Septembris



LanguageLatein
Places
  • o.O.
     
    x
    There are no annotations available for this image!
    The annotation you selected is not linked to a markup element!
    Related to:
    Content:
    Additional Description:
    A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.