Charter: St. Bernhard, Zisterzienserinnen (1263-1571) 1298 X 10
Signature: 1298 X 10
no graphic available
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
10. Oktober 1298, Wien
Nota privilegium domine Elizabeth conthoralis serenissimi Alberti regis Romanorum super redditus sex talentorum et XXII denariorum in Gumpendorf et unius talenti in Zelderndorf et XIIII solidorum et VIII denariorum in Waiczendorf, et in Horn IX solidorum.Source Regest:
ZEIBIG, Stiftungsbuch (=FRA II/6, Wien 1853) Nr. 100, S. 254
ZEIBIG, Stiftungsbuch (=FRA II/6, Wien 1853) Nr. 100, S. 254
x
Nos Elizabeth dei gracia Romanoram regina et semper augusta vniversis Cristi fidelibus, ad quos presentes pervenerint tam posteris quam modernis inperpetuum, vt que geruntur, ab oblivionis caligine preserventur, expedit ea scripti memorie commendari. Notum igitur facimus universis et presencium testimonio profitemur quod inter curas multiplices et inmensas quibus assidue angimur, et distrahimur super vires, propensior mentem nostram sollicitudo perurget, ut ecclesiis et personis religiosis deo cottidie famulantibus ex tenuitate sue prebende sustentacionem corporalem non habentibus oportunam, nostre munificencie beneficii munificenciam excedamus eorum inopie, quantum possumus, subvencionis brachiis succurrendo. Sane quia conventus devotarum sanctimonialium Monasterii sancti Bernhardi, quem favore et gracia speciali prosequentes nostris plerumque indiget beneficiis adiuvari, Nos in remissionem nostrorum nostrorumque progenitorum ac successorum peccaminum bonasive possessiones nostra peccunia conparatas, et presentibus literis adnotatas eidem conventui tradidimus et donavimus, ab ipsis suisque successoribus cum omnibus eorum pertinenciis inperpetuum libere possidendas. Tali pacto interposito et adiecto, quod iidem redditus ad altare, quod ibidem construximus debeant pertinere, nec a dicto conventu vel eorum successoribus alienari unquam debeant qnoquo modo. Sunt autem hec bona. In Gumpendorf prope Wiennam redditus sex talentorum et XXII denariorum. Item in Zelnderndorf redditus unius tatenti. Item in Waiczendorf redditus XXIIII solidorum et VIII denariorum. Item in Horn prope domum predictam redditus novem solidorum ex nostra donacione ad predictum altare libere pertinentes per eundem eciam conventum ex concessione suorum superiorum et magistratus nobis voluntate spontanea et consensu unanimi certis condicionibus est promissum, quod in predicto altari a nobis constructo singulis diebus per religiosam personam missa de beata et gloriosa virgine Maria debeat perpetuis temporibus celebrari. Vt autem hec rata et inconvulsa permaneant, nos predicto conventui presentes dedimus literas sigilli nostri munimine consignatas cum testibus subnotatis, Zwetlensis, de campo liliorum abbates. Leutoldus de Chunringen, Stephanus de Meyssow, Magister Dyetricus noster Notarius, Et alii quam plures. Datum Wienne anno domini Millesimo Ducentesimo Nonagesimo VIIIo Sexto Idus Octobris in crastino beati Dyonisii.
Source Fulltext: ZEIBIG, Stiftungsbuch (=FRA II/6, Wien 1853) S. 254-255
Original dating clause: Sexto Idus Octobris in crastino beati Dyonisii
Language:
Places
- Wien
Haus-, Hof- und Staatsarchiv, St. Bernhard, Zisterzienserinnen (1263-1571) 1298 X 10, in: Monasterium.net, URL </mom/AT-HHStA/StBernhardOCist/1298_X_10/charter>, accessed at 2024-12-22+01:00
A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.
You are copying a text frominto your own collection. Please be aware that reusing it might infringe intellectural property rights, so please check individual licences and cite the source of your information when you publish your data
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success