Charter: St. Bernhard, Zisterzienserinnen (1263-1571) 1315 VI 24
Signature: 1315 VI 24
no graphic available
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
24. Juni 1315
Item privilegium, quod datum fait ecclesie ad sanctum Nicolaum super predicta conmutacione decimarum a domina abbatissa ad sanctum Bernhardum.Source Regest:
ZEIBIG, Stiftungsbuch (=FRA II/6, Wien 1853) Nr. 25, S. 176
ZEIBIG, Stiftungsbuch (=FRA II/6, Wien 1853) Nr. 25, S. 176
x
Nos soror elizabet dicta abbatissa, Totusque conventus sanctimonialium ordinis Cysterciensis in sancto Bernhardo universis christi fidelibus noticiam subscriptorum. Quoniam inter ricinos propter possessiones conterminas pacis ex facili, sicut de abraham legimus, perturbatur tranquillitas, necesse est hoc utrimque et maxime aput religionis filios certa disterminacione aut conposicione aliqua precaveri. Cum igitur noster conventus in sancto Bernhardo fundatus in districtu dicto Pewchreich secundum regulam sancti Benedicti per virum nobilem dominum Stephanum de meyssow marschalcum austrie ecclesie parochialis in Newnchirihen cuius patronatus nobis ipso donante conpetit, decimas maiores, Tritici videlicet Siliginis, Ordei, avene secundum duas partes cooperante eodem per venerabilem patrem dominum Wernhardum Episcopum et capitulum pataviense ecclesie ordinaria concessione in sustentacionis subsidium confirmatas habeant, quarum decimarum portem terciam conventus regularium sancti Nicolai aput pataviam habuit ab antiquo. Et inter nostros et predicti conventus decimatores propter permixtionem parcium indistinctam sepius altercacio et per consequens inter nos et eundem conventum turbacio oriretur, Ideoque concorditer tam nos, quam de sancto Nicolao prepositus conventusque decrevimus per conmutacionem equivalentem pacis comodo in perpetuum providere, quatenus quisque conventus certos limites teneat, ubi sua recipiat inpermixte. Nos itaque conventui sancti Nicolai predicto omnem maiorem decimam, quam in villis Peugen, Puerchstal, Stregen, Gruenberch, Modrich de granis suprascriptis vel eciam vino deberemus habere, pro omni et tota parte sua, quam in similibus granis vel vino ac eciam pro omnibus minoribus decimis, quam vel quas in sancto Bernhardo, vel villa dicta olim Chrueg habuit, libere et simpliciter resignamus. Et insuper pro arbitrorum consilio, ad quorum fidem hanc admiseramus conposicionem, de dimidio talento denariorum et undecim metretis tritici, nec non undecim metretis avene, que dominus de meyssow predictis annis singulis a conventu sancti Nicolai de iure advocacie sibi servienda nostre custodi pro lumine concinnando dederat, eundem sancti nico1ai conventum liberum dicimus, et ad habundancioris equivalencie supplementum inperpetuum supportamus. Hoc cum premissis condicionibus addiciendo conpromittentes, quod si de sancto Nycolao conventum in assignatis sibi per nos, inpeticionem aliquam pati in futurum contingat, quod hoc nostris expensis et laboribus sine ipso dispendio conplanare tenemur, aut ipsi sua nobis assignata recipiant pleno iure. Hanc itaque conmutacionem ratam nos habituras promittimus ita dumtaxat, ut limites bonorum utrimque expressorum tam ex nostri quam ipsorum parte nullatenus transgressionem aliquam paciantur, cum presens intencio conmutandi vel conponendi tantum sit de bonis, que in predictis villis et terminis nunc ad easdem spectantibus, et non de hiis, que per nos vel per eos acquiri seu addici potuerint infuturum. Ad huius ergo conmutacionis stabile munimentum has patentes damus venerabili viro domino Ulrico preposito et suo conventui in sancto Nicolao, nostro dominique Ottonis, Abbatis de Zwetel sigillo certissime roboratas. Datum et actum sicut supra.
Source Fulltext: ZEIBIG, Stiftungsbuch (=FRA II/6, Wien 1853) S. 176-178
Language:
Haus-, Hof- und Staatsarchiv, St. Bernhard, Zisterzienserinnen (1263-1571) 1315 VI 24, in: Monasterium.net, URL </mom/AT-HHStA/StBernhardOCist/1315_VI_24/charter>, accessed at 2024-12-22+01:00
A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.
You are copying a text frominto your own collection. Please be aware that reusing it might infringe intellectural property rights, so please check individual licences and cite the source of your information when you publish your data
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success