useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Urkunden Garsten (1082-1778) 1153 IV 30
Signature: 1153 IV 30
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
30. April 1153 (oder 1123), Steyr
Leopold, Markgraf von Steiermark, bestätigt die Schenkungen seines Vaters Otakar an das Kloster Garsten und fügt die Verleihung des Fischrechtes, Waarenhandels, der Mautfreiheit und anderer Rechte hinzu.
Source Regest: OÖUB 2 (Wien 1856) S. 159-160
 

orig.nein, Abschrift
Current repository
OÖLA Linz Bestand Garsten (www.landesarchiv-ooe.at/)

Material: (der Anschrift:) Pergament
    Graphics: 
    x
    IN nomine sancte et indiuidue trinitatis Leopoldus Marchio Styrensis Perichtoldo Abbati Gerstensi omnibusque eius successoribus in perpetuum. Quia mundus in maligno positus magnis et diuersis nos solet inuoluere negotijs, ut saltem eorum, qui deo in locis religiosis famulari statuerunt, meritis adiuuemus, quietem et vtilitatem ipsorum modis, quibus possumus, tenemur adaugere. Hac igitur inspectione tam futurorum quam presentium memorie conmendamus, quod nos donationem, quam fecit pater meus pie memorie Otakcherus marchio Styrensis in predijs, que Gaerstine contulit ecclesie cuiusque et fundator fuit, Abbati Perichtoldo et fratribus eiusdem Monasterij, sicut eo viuente per manum nostram est facta, huius scripti nostre (sic) testimonio inperpetuum confirmamus, hoc de nostro ob remedium anime iam dicti patris mei necnon nostre parentumque nostrorum super addentes, ut in possessionibus eorundem prediorum et omnium, que amodo illis conferantur, ea, qua nos fungimur et ante, quam darentur, functi sumus, se gaudeant fungi Libertate, Hac videlicet, ut a iudicijs omnium iudicum eadem predia sicut et nostra prorsus sint libera et ut nulli successorum nostrorum liceat aduocatiam de predijs eiusdem ecclesie alicui in feodum concedere. Statuimus etiam, ut in omni terra nostra libere in venditionibus et emptionibus et omnibus negotiationibus suas exerceant negotiationes ita sane ut quocumque ierint, quecumque duxerint, nec vectigal nec theloneum inde persoluant. Preterea in omnibus aquis, que sunt in forestis nostris, libertatem piscandi illis conferimus exceptis media (sic) Rumikch et aneso, in quo solummodo tale ius habent in eis locis, ubi sua predia preterfluit. Imprimis etiam forestis nostris de cesione lignorum et de pascuis animalium et de quibuslibet usibus excepta venatione plenum ius illis confirmamus. Pro venatione autem tale statutum conmutamus (sic), ut de qualibet fera, que in eisdem capitur, semper dexter armus illis pro sui iuris portione assignetur. Insuper ut homines nostri cum hominibus, qui sunt de familia iam dicte ecclesie, licite matrimonia contrahant et ut omnes pari iure censeantur, indulgemus. Vt autem hec concessionis nostre statuta rata permaneant et a posteris nostris firmiter obseruentur, presens scriptum Sigilli nostri impressione dignum duximus roborare. Huius rei testes sunt Fridericus, Hainricus, Perngerus, Rudolfus, Sweykker, Marquardus, Dietmarus, Etich, Rudolfus, Pruno, Otacher, Erchinger. Anno dominice incarnationis M.C.liij. (sic) indictione XV. pridie Kalendas Maij data.
    Source Fulltext: OÖUB 2 (Wien 1856) S. 159-160

    Original dating clausepridie Kalendas Maij

    Editions
    • Pusch, Dipl. Garst. 31.
    • cf. Kurz, Beiträge II. 489.


    LanguageLatein
    Places
    • Steyr
       
      x
      There are no annotations available for this image!
      The annotation you selected is not linked to a markup element!
      Related to:
      Content:
      Additional Description:
      A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.