useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Urkunden Garsten (1082-1778) 1168
Signature: 1168
no graphic available
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
ca. 1168, o. O.
Aufschreibung über die Erwerbung eines Neugereutes und eines Hörigen durch das Kloster Garsten.
Source Regest: OÖUB 2 (Wien 1856) S. 334
 

orig.
Current repository
OÖLA Linz Bestand Garsten (www.landesarchiv-ooe.at/)

Das an der Urkunde rückwärts angebracht gewesene Siegel ist abgefallen. Material: Pergament
    x
    Nouerint tam futuri quam presentes, quod Otacher marchio pater istius, qui nunc superest, feria VI in tercia septimana, postquam gladium accepit, Hadelovgam domino Herrando de Hagenperc et uxori sue domine Hadeivige dedit apud lůzen in proprietatem ita, ut eam et filios eius daret, quo ipsa peteret. Huius (rei) testes sunt Hartnidvs, Richerus et fratres eius Helmhardvs, Herrandvs, Gundachar, qui adhuc superest. Postea dominus Adelbertvs, qui tunc temporis apud Idenich archidiaconus fuit, ipsam cuidam nomine walchůn in coniugium dedit, seruo scilicet ipsius domini Herrandi et domine Hadewige. Tunc ipse dominus ipsorum et uxor ipsius dedit eis quoddam nouale in beneficium, quod scilicet idem Herrandvs uxori sue dederat in dotem, quo ipsi Walchůn et Hadelovc libere utebantur usque ad illum diem, quo dominus Herrandvs infirmitate preuentus nouissime de domo sua migrans ad admuntensem locum deuenit, ubi et obiit. Ipso quippe sabbato, cum sequenti dominico die palmarum de domo sua egressus est, ipsum beneficium et ultimum filium ipsorum walchůn tradidit super altare sancte Marie apud Garsten. Huius testes sunt Reginhart de dolach, Chunradus stirensis, Eberhardvs de Tichenperch et filius eius Chunrat et frater eius Dietmar, Rap o economus marchionisse apud Cruscharen et duo pueri Ovdalricus filius fratruelis eiusdera Herrandi, Ovdalricvs filius Hadamari de Egilaren et alii quam plures. Post mortem ipsius domini Herrandi dominus Gerungvs de Strechowe cum idem beneficium uiolenter sibi endicasset, domina Hadewich uxor domini Herrandi dominum archiepiscopum Chunradvm, qui tanc apud Admunti morabatur et abbatem admuntensem rogabat, ut iniuste sibi ablata gratia sua reddi iuberent.
    Source Fulltext: OÖUB 2 (Wien 1856) S. 334-335


    LanguageLatein
    Places
    • o. O.
       
      x
      There are no annotations available for this image!
      The annotation you selected is not linked to a markup element!
      Related to:
      Content:
      Additional Description:
      A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.