useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Urkunden Garsten (1082-1778) 1240
Signature: 1240
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
1240, o. O.
Vergleich zwischen dem Abt Udalrich von Garsten und Ortolf von Gavelenz wegen gewisser Dienstbarkeiten.
Source Regest: 
OÖUB 3 (Wien 1862) S. 88, Nr. 82
 

orig.
Current repository
OÖLA Linz Bestand Garsten (www.landesarchiv-ooe.at/)

Von den zwei Siegeln ist das erste ganz, von dem zweiten der größte Teil weggefallen.
Material: Pergament
    Graphics: 
    x
    In nomine domini. Nos Chvnradus et Pilgrimus dei gratia Admontensis et Glvnicensis ecclesiarum abbates ad uniuersorum uolumus peruenire noticiam, quod considentibus nobis aliquando in ecclesia Gaerstensi venerabilis pater Vdalricus eiusdem ecclesie abbas ceperat rationem ponere cum Ortolfo de Gavelenz super quibusdam iuribus suis, in quibus sibi dictus O. conmunia seruicia hactenus denegarat, affirmans, ea sibi quondam a domino Reinberto abbate in quodam casu ad firmandas quasdam litis conpositiones indulta fuisse. Quod cum nec testibus nec instrumentis, sicut ratio iuris poscebat, probare potuisset, tandem conuictus iure conmuni suo speciali iuri renunciauit et possesiones ecclesie, quas sibi iniuste uendicauerat, una cum filio suo Heinrico in manus domini abbatis resignauit nichil penitus iuris seu proprietatis vel cuiuscunque friuole pactionis sibi et uxori et heredibus suis conseruans. Quo facto sepedictus VI. abbas ad nostras et aliorum uirorum bonorum preces inclinatus debita, que ab eodem Ortolfo antea exegerat, cum bona uoluntate remisit et possessiones, quas sibi resignauerat appensionem (ad pensionem) et seruicia communia, ad que ceteri conuillaui sui tenentur, eidem absque omni exceptione iterato locauit. Cuius rei testes sumus cum ceteris subnotatis testibus, quorum hec sunt nomina: De familia ecclesie Gaerstensis Gerungus officialis, Hartmannus lapicida, Eberhardus magister hospitum, Chunradus magister pistorum et alii quam plures. De domo Admvntensis ecclesie Vlricus et levpoldus sacerdotes, Rvdlinus de Vlvar, Diethardus villicus, Otto camerarius, Pilgrimus et alter Pilgrimus et Gvndacharus et alii socii eorum. Actum anno dominice incarnationis. M.CC.X.I. Anno reformationis concordie et pacis inter Fridericum imperatorem et Fridericum ducem Austrie.
    Source Fulltext: OÖUB 3 (Wien 1862) S. 88, Nr. 82


    LanguageLatein
    Places
    • o. O.
       
      x
      There are no annotations available for this image!
      The annotation you selected is not linked to a markup element!
      Related to:
      Content:
      Additional Description:
      A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.