useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Urkunden Gleink (1088-1762) 1238 (oder 1233?) VI 01
Signature: 1238 (oder 1233?) VI 01
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
1. Juni 1238 (oder 1233?), Schloss Himberg
Friedrich, Herzog von Österreich, bestätigt zum Ersatze des Schadens, welchen das Kloster Gleink beim Tausch mit seinem Vater (14. Juni 1224) erlitten hatte, demselben alle Güter und Freiheiten, gibt ihm das Fischrecht auf der Teichel und übernimmt die Vogtei über alle seine Güter.
Source Regest: 
OÖUB 3 (Wien 1862) S. 65-67, Nr. 59
 

orig.
Current repository
OÖLA Linz Bestand Gleink (www.landesarchiv-ooe.at/)

Mit einem Hänge1 Siegel
Material: Pergament
    Graphics: 
    x
    C. In nomine sancte et indiuidue trinitatis patris et filii et spiritus sancti. Amen. Fridericus dei gracia dux Austrie et Stirie vniuersis christi fidelibus tam presentibus quam futuris, ad quos presens pagina devenerit, salutem in domino sempiternam. Ne pia gesta presentium posterorum noticiam non adtingant, hac (sic) per hoc apud illos ulla dubietatis atque dissensionis occasio, sicut assolet, oriatur, nos futuris ambiguitatibus obuiantes vniuersitati fidelium per presentem paginam declaramus, quod, insinuante nobis ac suggerente reuerendo in christo patre ac domino Ekkeberto babenbergensi episcopo, glunicense cenobium in quodam concambio inter ipsum ac patrem nostrum felicis memorie Livpoldum ducem mediante abbate Pilgerimo eiusdem monasterij celebrato atque contracto dampnificatum nouimus et minutum, quod nos reformare et restaurare volentes tam pro nostre anime quam patris nostri remedio vniuersa, que dictus pater noster in eodem concambio contulit et concessit siue donauit supradicto cenobio Glunicensi plena ratihabitione cum omni iure et gracia, quam adiecit, eidem irrefragabiliter perpetuo confirmamus. Que ut manifestius pateant et clarescant, presenti scripto eadem duximus adnotanda. Memoratus siquidem pater noster omnia predia ante bohemicum nemus et in Riedmarch in diuersis locis posita, ipsum etiam nemus usque ad Bohemie terminos cum omni prorsus utilitate, que tunc fuit et fieri poterit in futurum, accepit a monasterio Glunicensi, eidem dans et conferens e conuerso predia sua in Austria sita apud Muzlich loco, qui dicitur Rvtaren, et Sewen et item Riutaren cum omni utilitate et iure instituendi et destituendi taliter, ut ipsa predia ab omni oppressione uel exactione iudicum sev advocatorum libera sint penitus et quieta, et iudicia quarumlibet causarum, que ibidem emerserint, in abbatis manu terminanda consistant, hoc tamen excepto, quod, si fur uel aliquis reus sanguinis deprehensus fuerit in eisdem, cingulotenus iudici contradatur, rebus omnibus eiusdem malefactoris integraliter remanentibus in ecclesia memorata. Coloni quoque eorumdem prediorum eadem libertate et iure gaudeant, quo gaudebant sub nostro dominio constituti. Preterea superadiecit dictis fratribus in eodem concambio, ut de omnibus rebus ac uictualibus eorundem nec uectigal nec theloneum nec aliqua exactionis species per aquam uel terram ascendentibus seu descendentibus aliqualiter requiratur. Ecclesiam sev barrochiam Tvedich, quam pie memorie dux Livpoldus auus noster in concambio ville Dvedich, quam Otakarus marchio Styric ante contulerat monasterio Glunicensi in conpensationem atque restaurum cum omni iure suo contulerat et tradiderat cenobio sepe dicto, nos liberali gracia eidem perpetuo confirmamus. Tredecim quoque predia sita in Enstal in monte Gvmpenperge apud Hovse, que dictus L. auus noster ecclesie donauerat antedicte, nos cum omnibus pertinenciis eorumdem eadem ipsi cenobio iure perpetuo confirmamus. Curiam insuper dictam Truebenpach, quam Vdschalcus miles de Trvbenpach per manum eiusdem aui nostri Glunicensi cenobio contulit cum septem prediis aliis similiter eidem confirmamus, premissis adicientes, ut abbati et fratribus memorati cenobii in fluvio Tijcha piscari liceat ubicunque. Demum omnia, que premisimus, hac gracia duximus cumulanda, quod in omni possessione cenobii memorati siue in Pirno monte seu ubilibet alibi, quo Glunicensis possessio se extendit, ius advocatie nobis solis nostrisque successoribus specialiter recognoscimus adtinere. Et ut hec inconuulsa permaneant in futurum, sigillo nostro presentem paginam conmunimus testibus subnotatis: ipse dominus noster Ekebertus babenbergensis episcopus, Chunradus comes de Hardeke, Liutoldus comes de Hardeke, Anshelmus de Justinge, Wernhardus, Heinricus fratres de Schovmberch, Otto de Sleunze et filii sui Cholo et Chraffto, Chadoldvs, Sivridvs fratres dicti Baisen, Kadoldus de Pomerio, Rapoto, Hademarus fratres de Valchenberch, Livtoldus, Chunradus fratres de Hohenstauf, Chunradus, Irnfridus fratres de Himperge, Heinricus de Hakkenberch, Hademarus, Heinricus fratres de Kunringe, Otto de Perhtoldsdorf, Ulricus de Pilhiltdorf, Otto, Ditricus, Ortolfus fratres de Volchenstorf, Gundacharus, Ditmarus fratres de Styre, Wolfkerus pincerna de Parawe, Nycolaus Vngarus et alii multi. Acta sunt hec in castro Himperch anno ab incarnatione domini millesimo ducentesimo XXX.° VIII°. quinto nonas Junii, regnante domino nostro Jesu Christo in eternum feliciter. Amen.
    Source Fulltext: OÖUB 3 (Wien 1862) S. 65-67, Nr. 59

    Original dating clausequinto nonas Junii

    Editions
    • Kurz, Beiträge III. 341.
    • In Betreff der Datierung sehe man Meiller, Regesten der Babenberger, S. 264, Note 439.


    LanguageLatein
    Places
    • Schloss Himberg
       
      x
      There are no annotations available for this image!
      The annotation you selected is not linked to a markup element!
      Related to:
      Content:
      Additional Description:
      A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.