useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Urkunden Gleink (1088-1762) 1331 X 12
Signature: 1331 X 12
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
12. Oktober 1331, Hag
Bischof Werntho von Bamberg bestätiget und erneuert dem Kloster Gleink die ihm von seinem Vorfahren Bischof Otto II. gemachten Schenkungen und ertheilten Gnaden, namentlich den Holzschlag im Hagwalde und auf dem Pyrn.
Source Regest: OÖUB 6 (Wien 1872) S. 39ff., Nr. 32
 

orig.
Current repository
OÖLA Linz Bestand Gleink (www.landesarchiv-ooe.at/)

Das sehr beschädigte Siegel in elliptischer Form von ungefärbtem Wachse an einem Pergamentstreifen hängend lässt noch die Gestalt K. Heinrichs des Heiligen erkennen. Die Umschrift ist weggebrochen. Material: Pergament
    Graphics: 
    x
    Nos Werntho dei gracia Electus et Confirmatus Ecclesie Babenbergensis constare volumus presentium inspectoribus vniuersis, Quod litteras Reuerendi patris quondam domini Ottonis Secundi predecessoris nostri non cancellatas, non abolitas neque in aliqua sui parte suspectas, vero eius sigillo munitas vidimus et perlegimus, quarum tenor sic incipit: In nomine sancte et indiuidue trinitatis patris et filii et spiritus sancti amen. Otto secundus diuina fauente clemencia Babenbergensis Episcopus Omnibus christi fidelibus tam futuris quam presentibus salutem in perpetuum. Quia racio officii nostri hoc expostulat, vt sacris ecclesiis ob honorem dei etc. Et sic finiunt: Datum apud Laureacum in Ecclesia sancti Laurencij, vbi etiam eodem die Tredecim prelati cum multitudine cleri conuentum sollempniter celebrarunt Anno pontificatus nostri sexto, Anno ab incarnatione Domini Millesimo, Centesimo Lxxxiij.° j°. jdus Augusti, Indictione vij.a Regnante domino nostro Jesu christo in eternum feliciter amen. Nos igitur venerabilis patris Engelschalci Abbatis et Conuents Monasterij Glunicensis Ordinis sancti Benedicti Patauuiensis Dyocesis precibus fauorabiliter inclinati omnes gracias seu donaciones ipsis per memoratum nostrum predecessorem factas et in dicto priuiligio positas approbamus, jnnouamus et presentibus confirmamus. Huic autem nostre canfirmacioni subsequentes donaciones seu gracias in dicto priuilegio inter alias expressas de verbo ad verbum duximus inserendas Videlicet, quod dictum Monasterium Glunicense et homines in sua possessione existentes liberam potestatem habeant desecandi et auferendi ligna quibuslibet eorum vsibus necessaria in Hagwalt et in Pyrno monte nominatim expressa et in omnibus nostris forestis et siluis, dum tamen non dent aliis neque vendant. Item omnibus militibus et ministerialibus ecclesie nostre seu aliis cuiuscunque nominis beneficia a nobis in feodo vel sub iure hominij habentibus licenciam et liberam potestatem contulimus, iam dicto monasterio Glunicensi fratribusque ibidem deo seruientibus potestative conferre possessiones, predia, beneficia, decimas et mancipia sua seu quelibet dona tam in siluis quam in agris cum omnibus vsufructuariis, quesitis scilicet ac inquiiendis. Item volumus et firmiter statuimus obseruandum, vt nullus judicum vel officialium ecclesie nostre aliquam exactionem potestatiuam seu jurisdicionem in quibuscunque memerati monasterij prediis, possessionibus, hominibus aliqualiter debeat exercere. Has quidem iam tactas concessiones seu gracias specialiter et omnes alias in predicto nostri predecessoris priuilegio contentas generaliter predicto monasterio Glunicensi, vt predicitur, confirmamus Mandantes nostris Castellanis, militibus, ministerialibus, judicibus, officiatis seu quibuslibet nostris et ecclesie nostre fidelibus ac nobis intendentibus firmiter et districte, quatenus predictum monasterium in prehabitis nostris graciis, concessionibus seu iuribus, vt eadem eis salua permaneant, nostro nomine manuteneant et defendant non sinentes dictum monasterium contra huiusmodi nostre concessionis vigorem indebite perturbarj. Dantes presentes nostras litteras appensione nostri sigilii munitas in testimonium veritatis omnium premissorum. Datum in Hag Anno domini M.° ccc°, Tricesimo j. iiij.° Idus Octobris.
    Source Fulltext: OÖUB 6 (Wien 1872) S. 39ff., Nr. 32

    Original dating clauseIdus Octobris



    LanguageLatein
    Places
    • Hag
       
      x
      There are no annotations available for this image!
      The annotation you selected is not linked to a markup element!
      Related to:
      Content:
      Additional Description:
      A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.