Charter: Urkunden Linz (1212-1867) 1212 I 11
Signature: 1212 I 11
Add bookmark
Edit charter (old editor)
11. Jänner 1212
Manegold, Bischof v. Passau, befreit Propst Wichard von Ranshofen von der Unterstellung unter den Archidiakon bezüglich der Pfarre Ranshofen.Source Regest: Diözesanarchiv Urkunden S. 1, Nr. 1
Current repository:
OÖLA Linz (www.landesarchiv-ooe.at/)
OÖLA Linz (www.landesarchiv-ooe.at/)
S.: Aussteller (S. fehlt) Material: Pergament
In nomine sancte et indiuidue trinitatis Manegoldus dei gracia patauiensis episcopus imperpetuum. Quum memoria hominum labilis est nec turbe rerum sufficit, necesse est, ut, quicquic (sic) celebratur uerborum suffragio, scripture beneficio inperpetuum muniatur. Proin nouerint uniuersi tam posteri quam presentes, quod nos causam, que uertebatur inter wichardum prepositum de ranshouen ex una parte et Chůnradum archidiaconum ex altera parte super archidiaconali iure in parrochia dicte prepositure exercendo uel non, sicut potuimus, ueritatem perscrutati sumus. Priuilegium itaque sedis apostolice, quo dictus prepositus ecclesiam suam munitam esse dicebat, legentes inuenimus in eo contineri, quod nullus in parrochia sepedicte prepositure iurisditionem aliquam debeat exercere preter archiepiscopum et diocesanum episcopum et ipsius loci prepositum, vnde prepositus predictus sepedictam parrochiam ab archidiaconali iurisditione gaudebat exemptam, archidiacono contradicente, et quasdam cappellas uel ecclesias ad sui iurisditionem attrahere nitente. Ad finiendam itaque longam hanc controuersiam et ad firmandam Ranshouiensi ecclesie perpetuam libertatem ab omni archidiaconali iurisditione, nos de consilio et consensu chori statuimus, ut dicta parrochia in ranshouen cum ecclesiis siue capellis ad ipsam pertinentibus infra suos terminos constitutis libera sit ab omni iurisditione archidiaconali ita uidelicet, ut prepositus loci illius tantum ed episcopum diocesanum pro se et suis sacerdotibus in predictis ecclesiis siue capellis ministrantibus habeat respectum et in nullo archidiacono teneatur. Vt autem hec nostra constitutio circa dietam parrochiam stabilis et inconuulsa permaneat, eam presenti priuilegio et subscriptis testibus conmunimus. Huius rei testes sunt Eberhardus maior prepositus, Heinricus decanus, Hartnidus aquileigensis prepositus, Otto prepositus de sancto floriano, Chunradus maior plebanus, Heinricus de petenbach archidiaconus, Ovlricus custos, Otto biber cellarius, Gebhardus comes, Eberhardus de jahensdorf canonicus, Chunradus scriba, Magister Christanus notarius, magister Albertus, Anshelmus, Heinricus de zwentendorf cappellanj, Manegoldus et Heinricus de aheim, Leutoldus de sauersteten, Amilbertus de eiglinge, Meinhardus de můrringe, Otto de jahensdorf, Růdgerus de sůntheim, Otto de můnecheim. Acta sunt hec patauie in capitulo nostro anno dominice incarnationis M.CC.XII. indictione XV. idus ianuarij III. Anno pontificatus nostri VI.
Source Fulltext: OÖUB 2 (Wien 1856) S. 533f., Nr. 374
Oberösterreichisches Landesarchiv, Urkunden Linz (1212-1867) 1212 I 11, in: Monasterium.net, URL </mom/AT-OOeLA/LinzDA/1212_I_11/charter>, accessed at 2024-11-22+01:00
A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.
You are copying a text frominto your own collection. Please be aware that reusing it might infringe intellectural property rights, so please check individual licences and cite the source of your information when you publish your data
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success