Charter: Mondsee, Benediktiner (1104-1802) 1130
Signature: 1130
no graphic available
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
ca. 1130, o. O.
Bischof Cono von Regensburg bestätigt dem Kloster Mondsee unter Abt Chunrad die Schenkung Otto's von Steinenkirchen.Source Regest:
OÖUB 2 (Wien 1856) S. 173
OÖUB 2 (Wien 1856) S. 173
x
In Nomine sanctae et individuae Trinitatis. Ego Cono Dei gratia Ratisbonensis Ecclesiae Episcopus. cum in Monasterio, quod apud Manise est situm et in honore B. Michaelis Archangeli dedicatum, et Religionen) dissolutam et res Eeclesiae dissipatas invenissem, deliberato cum fidelibus nostris consilio praedictum locum Cuonrado cuidam prudenti et religioso viro commisi, cujus Industriam, cum recte et utiliter incederet, admonitione, exhortatione, consilio et auxilio promovere curavi. Cum autem locus per divinam gratiam et religione et rebus brevi profecisset, ego non immerito de divina operatione et bono loci incremento gavisus aliqua eidem loca publice et legitime contuli: Beneficium Ministerialis nostri Ottonis de Steinenkirchen, videlicet vineam unam et domum Ecclesiae contiguam cum area et pomerio suo rogatu et obtentu ipsius Ottonis astante fratre ipsius Henrico et caeteris Ministerialibus nostris, Et Novalia cujusdam Riperti, Novalia cujusdam Eckerici et filii sui Sibodonis. Quae ipsa cum omnibus, quae a praedecessoribus nostris Episcopis praedicto loco collata et concessa sunt in Ecclesiis, in decimis, in sylvis, in campis, cum omnibus cultis et incultis subscribente Clero et assentiente Populo Pontificali auctoritate roboravi. Et ut haec Traditio seu Confirmatio indubitata et inconvulsa futuris permaneat temporibus, hanc ejusdem rei chartulam sigilli nostri impressione insigniri et roborari praecepimus. Ego Hagano Praepositus subscripsi. Ego Engelbertus Decanus subscripsi. Ego Praepositus S. Joh. Wolfesal. Ego Adalbertus Parrochus subscripsi. Ego Udalricus Capellanus subscripsi. Ego Heimo subscripsi. ||
Ego Heinricus Capellanus subscripsi. Testes hujus rei sunt Nobiles: Marchio Diepaldus, Reinbertus Defensor ejusdem loci et fllius ejus Hartvvicus, Cuono de Maegelingon, Udalricus de Wolfenste, Mecelinus de Mülcheim, Dietericus de Buongart, Erchenbertus de Steine, Heinricus de Banne, Godefridus de Sikelingon, Udalricus de Steine, Altmannus de Mirkelingon, Bertholdus de Alteson. Ministeriales: Udalricus Vice-Dominus, Frater ejus Sigehardus, Hizo de Reittenbuoch, filius ejus Cuonradus, Cuono de Daekenbach, Cuono de Gisolingon.
Ego Heinricus Capellanus subscripsi. Testes hujus rei sunt Nobiles: Marchio Diepaldus, Reinbertus Defensor ejusdem loci et fllius ejus Hartvvicus, Cuono de Maegelingon, Udalricus de Wolfenste, Mecelinus de Mülcheim, Dietericus de Buongart, Erchenbertus de Steine, Heinricus de Banne, Godefridus de Sikelingon, Udalricus de Steine, Altmannus de Mirkelingon, Bertholdus de Alteson. Ministeriales: Udalricus Vice-Dominus, Frater ejus Sigehardus, Hizo de Reittenbuoch, filius ejus Cuonradus, Cuono de Daekenbach, Cuono de Gisolingon.
Source Fulltext: OÖUB 2 (Wien 1856) S. 173-174
Editions:
- B. Liedl, Chronicon Lunaelacense (1748) S. 117.
- Ried, Cod. Ratisb. I. 189.
- Pez, Thes. VI. I. 307.
Language:
Places
- o. O.
Oberösterreichisches Landesarchiv, Mondsee, Benediktiner (1104-1802) 1130, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/AT-OOeLA/MondseeOSB/1130/charter>, accessed 2025-04-18+02:00
You are copying a text frominto your own collection. Please be aware that reusing it might infringe intellectural property rights, so please check individual licences and cite the source of your information when you publish your data
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success