Charter: Mondsee, Benediktiner (1104-1802) 1184 IV 02
Signature: 1184 IV 02
no graphic available
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
2. April 1184, o. O.
Chuno, Bischof von Regensburg, stellt dem Kloster Mondsee den Forst Abernsee wieder zurück, nachdem Letzteres sein Anrecht daran nachgewiesen.Source Regest:
OÖUB 2 (Wien 1856) S. 387
OÖUB 2 (Wien 1856) S. 387
x
In nomine Sanctae et Individuae trinitatis. Chuno Dei gratia Ratisbonensis Ecclesiae Episcopus licet immeritus In perpetuum. in eo sumus loco et officio licet immeriti Domino providente constituti, ut omnibus sub nostro regimine existentibus Jura sua studio paternae sollicitudinis couservemus illaesa et his maxime, qui sub sanctae conversationis religione in laudibus divinis continuo inveniuntur emancipati, ne de minori possimus vigilantia reprehendi, si permiserimus eos sua justitia defraudari. Omnium igitur tam praesentium quam futurorum noverit industria fidelium, quod praedecessores nostri et nos cum eis habuimus in usibus nostris Forestam, quae dicitur Abernsee ita tamen, quod Dominus Abbas de Monsee cum sua congregatione dicerent se tam a nobis quam a praedecessoribus nostris pati injuriam, maxime cum eandem Forestam antiqua Imperatoris traditione et longissima possessione Monasterium idem quiete possederit multo tempore. Nolentes itaque vel Episcopatum vel Monasterium sua defraudari Justitia, diligenti inquisitione adhibita invenimus certissima veritate, Forestam praedictam eidem Monasterio de Jure debere contingere. Quia ergo de Justitia Ecclesiae nostrae nihil credimus deperire, si, quae aliena sunt, desistimus possidere, sub praesentis paginae testimonio certificamus, quod a possessione praedictae Forestae omnino, (sicut et justum fuit,) cessimus et ex abundanti justitia eandem Forestam praedicto Monasterio super altare B. Michaelis manu propria tradidimus. Hi autem sunt termini ejusdem Forestae: In occidente a rivo Zinckinbach, ubi ipse Abernsee influit, et ab Oriente, ubi Tinnilbach in lacum influit usque ad locum, ubi Iskila in Trunam cadit, et ex alia parte terminum habet usque ad Wizzinbach, quo et ipse in Attersee manat, et ad alium Wizzinbach usque dum influit Trunam. Ne qua ergo spiritualis saecularisve persona hanc nostram traditionem immutare praesumat, ipsam nostri auctoritate praecepti sub vinculo anathematis ratam haberi praecipimus. Et ne a fide et memoria successorum nostrorum haec nostra traditio possit excidere, hanc inde chartam sub testimonio multorum fecimus inscribi et nostro sigillo jussimus insigniri. Sunt autem hi testes: Clerici Godefridus Praepositus, Ruprecht, Marquardus Decanus, Udalricus, Rudigerus. Hi autem laici: Comes Heinricus de Francehusen, Friderich Landgrave, Comes Rapoto de Ortenberge, Albero de Zoolfiunge, Friderich de Peringe, Rudiger de Waltsteine, Otto de Valchensteine, Radolth de Gisilingen, Dietrich de Reitenbuch, Gumpold an der Heide, Chunrat de Kirthorff, Rudiger de Stein, Hartvvich de Lichtenberge. Gerloch de Nuzdorff, Otto Marsalch, Heinrich Hek, Dietrich de Kirphern, Chunrat Kägel, Chunrat de Henhusen, Arbo de Aheim et alii quam plures. Facta est autem haec traditio anno ab incarnatione Domini nostri Jesu Christi M.C.LXXXIV. IV. Non. April. Indict. II. Imperatore Friderico regnante.
Source Fulltext: OÖUB 2 (Wien 1856) S. 387-389
Original dating clause: IV. Non. April.
Editions:
- B. Liedl, Chronicon Lunaelacense (1748) S. 139.
- Pez, Thes. Anecdot. VI. II. 40.
- Ried, Cod. Ratisb. I. 265.
Language:
Places
- o. O.
Oberösterreichisches Landesarchiv, Mondsee, Benediktiner (1104-1802) 1184 IV 02, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/AT-OOeLA/MondseeOSB/1184_IV_02/charter>, accessed 2025-04-15+02:00
You are copying a text frominto your own collection. Please be aware that reusing it might infringe intellectural property rights, so please check individual licences and cite the source of your information when you publish your data
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success