Charter: Mondsee, Benediktiner (1104-1802) 1270
Signature: 1270
no graphic available
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
1270, o. O.
Chunrat von Peurbach überlässt dem Kloster Mondsee siebzehn hörige Personen.Source Regest: OÖUB 3 (Wien 1862) Nr. 410, S. 380
x
Ego Chunradus dictus de Peurbach notum facio in perpetuum universis, ad quos prasens scriptum pervenerit, quod ego XVII. homines cum haeredibus suis, quos in posterum habere poterunt, in Maense Ecclesiae resignavi, cum de eisdem hominibus ab ipsa Ecclesia fueram infeudatus, et istam resignationem feci pro recompensatione sex talentorum denariorurn Salzburgensis Monetae, de quibus denariis mihi est pleniter satisfactum sic, quod renuntio de peccunia non numeratae et pignoratitiae actioni. Nomina hominum, quos resignavi, ut praefatum est, sunt haec: Hainricus dictus Greuzler, Chunradus frater suus, filius Vetelerii, filia Hainrici Greuzlin sororis, Gertrudis uxor Rudberti de Paumgarten cum duabus filiabus et uno filio, Chunradus auf der Steur et soror sua Gisla, Chun (radus) Zelgraus, Hainricus dictus Paener, Chunradus senior filius glangonis, Chunigundis dicta Poesendaef et filia ejus Gisla, Heinricus dictus Obernstainer et duae sorores suae. Insuper feci resignationem generalem de omnibus aliis hominibus praefatae Ecclesiae in Maenshe, de quibus ab ipsa Ecclesia fueram infeudatus, qui mihi sunt incogniti, siqui adhuc possent alii inveniri praeter hos, quorum nomina superius sunt expressa, hac conditione adjecta, ut in recompensationem a saepe fata Ecclesia in Maenshe gratia aliqua michi fiat. In cujus rei memoriam, ne in posterum alicui super hac resignatione possit dubium vel scandalum generari, praesentes litteras in perpetuam rei memoriam cum testibus subnotatis feci sigilli nostri munimine roborari. Hi sunt testes: Chunradus Otnanger, Hainricus Mullhamer, Hartlibus Rubervving, Hainricus in hospitali, Chunradus Glango, Engelscalcus officialis et Rugerus pellifex et caeteri quam plures. Datum Anno Domini 1270.
Source Fulltext: OÖUB 3 (Wien 1862) Nr. 410, S. 380
Editions:
- B. Liedl, Chronicon Lunaelacense (1748) S. 157.
Language:
Places
- o. O.
Oberösterreichisches Landesarchiv, Mondsee, Benediktiner (1104-1802) 1270, in: Monasterium.net, URL </mom/AT-OOeLA/MondseeOSB/1270/charter>, accessed at 2024-11-25+01:00
A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.
You are copying a text frominto your own collection. Please be aware that reusing it might infringe intellectural property rights, so please check individual licences and cite the source of your information when you publish your data
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success