Charter: Urkunden Spital am Pyhrn (1190-1798) 1263 VI 03
Signature: 1263 VI 03
Add bookmark
Edit charter (old editor)
3. Juni 1263, Kremsmünster
Ulrich, Herzog von Kärnten, schenkt dem Spital am Pyhrn ein jährliches Almosen an Öl, Aalen, und Feigen gegen einen Jahrtag.Source Regest:
OÖUB 3 (Wien 1862) S. 306-307, Nr. 328
OÖUB 3 (Wien 1862) S. 306-307, Nr. 328
Current repository:
HHStA Wien AUR (www.oesta.gv.at)
HHStA Wien AUR (www.oesta.gv.at)
Mit gut erhaltenem Reitersiegel.
Material: Pergament


In nomine domini amen. Ne ea, que fiunt in tempore, simul cum processu temporis a memoria hominum sicut umbra repente transeant et labantur, necesse est, ut scripture testimonio, quod obliuionis vitium non patitur, eternentur. Hinc est, quod nos vlricus dei gracia Dux Karinthie, dominus carniole ad notitiam vniuersorum presens scriptum intuentium cupimus peruenire, quod ob remedium patris nostri et domini Bernhardi felicis recordationis, progenitorum nostrorum et precipue, ut salus nostra ex hoc apud dominum augeatur, ecclesie siue hospitali in pyrn olei unam saumam, ducentas anguillas et ducentas petias ficuum de nostra libera voluntate donauimus annuatim. nos quoque nuncium predicte ecclesie circa purificacionem virginis gloriose annis singulis de predicta elemosyna tam diu tenebimur in Karinthia expedire, donec ipsi ecclesie tantum de redditibus super terram assignemus, vnde oleum, anguille et ficus comparari poterunt uel haberi. sed ut exinde in presenti vita salutis meritum reportemus, procurator predicti hospitalis cum suis sacerdotibus nostri habebunt memoriam benefactorum sicut aliorum suorum. vt autem nostra donacio robur teneat perpetue firmitatis, presentem cartam scribi prouidimus et sigilli nostri munimine in cautelam et euidens testimonium roborari. Testes vero sunt Vlricus comes de Hevnenburch, magister albricus prepositus sancti virgilii, dominus heinricus noster capellanus, cholo de seldenheim, sifridus de Mernberch, nycolaus de Levnberch, Heinricus de Helphenberch, ortolfus de Strechwich, weriandus de Traberch, wlfingus de Treunstein, Ditmarus de Engelschalcvelde, Heinricus de Prunne, Fridericus de stadekke et alii quam plures. Actum apud Chremsmunster anno M. CC. LXIII. III. nonas Junij.
Source Fulltext: OÖUB 3 (Wien 1862) S. 306-307, Nr. 328
Original dating clause: III. nonas Junij
Editions:
- Hormayr, Werke III. 458, mit der Jahreszahl 1262.
Language:
Places
- Kremsmünster
Oberösterreichisches Landesarchiv, Urkunden Spital am Pyhrn (1190-1798) 1263 VI 03, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/AT-OOeLA/SpitalamPyhrnCan/1263_VI_03/charter>, accessed 2025-04-08+02:00
You are copying a text frominto your own collection. Please be aware that reusing it might infringe intellectural property rights, so please check individual licences and cite the source of your information when you publish your data
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success