useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Urkunden Suben (1142-1397) 1307 VII 22
Signature: 1307 VII 22
no graphic available
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
22. Juli 1307, Landshut
Herzog Stephan von Bayern bestätigt dem Kloster Suben die von seinen Vorgängern gewährte Mautfreiheit.
Source Regest: 
OÖUB 4 (Wien 1867) S. 530-531, Nr. 571
 
x
Stephanus Dei gratia Comes Palatinus Rheni, Dux Bavarie universis presentia inspecturis in perpetuum. Veniens ad nostram presentiam vir venerabilis Otto tunc Prepositus in Suben Instrumenta quedam dicte Ecclesie in Suben per illustres Principes Predecessores nostros Ducem Ottonem Avum nostrum et Ducem Hainricum patrem nostrum charissimos inclytae recordationis quondam indalta nobis exhibuit petens humiliter, eadem de speciali nostra gratia confirmari. Nos vero visis et perlectis eisdem instrumentis invenimus, quod memorati predecessores nostri Ecclesie sancti Lamberti in Suben et fratribus ibidem Deo famulantibus hanc indulserant gratiam, ut apud Purkhausen et alias Mutas eorum inter Salisburgam et Pataviam sitas in victualibus suis transducendis, videlicet duodecim cuppis salis et duobus millibus caseorum deberent absque omni exactione habere liberam transvecturam. Inherentes igitur Predecessorum nostrorum vestigiis ac eorum instrumentis instructi gratiam supra expressam ac per nostros progenitores indultam presentis scripti patrocinio liberaliter confirmamus. Preterea ut dicta Ecclesia et fratres ibidem nostre liberalitatis munificentiam sentiant per effectum, hanc pro nostra, uxoris et haeredum nostrorum salute ipsis de novo concessimus gratiam specialem, ut singulis annis duodecim carratas vini et duodecim modios frumenti vel alterius grani cuiuslibet per descensum Oeni per loca Mutarum nostrarum apud Scherding usque in Suben sine qualibet exactione ducere debeant in perpetuum libere et secure, ut et nos ex his bonis et aliis, que inspirante Domino fecimus, mereamur consequi gloriam regni Dei. Ut autem graue superius expresse atque libertates per omnia rate permaneant et inconvulse, presentes conscribi iussimus in testimonium atque robur et Sigilli nostri robore confirmari. Actum et datum apud Landshutam anno Domini millesimo trecentesimo septimo in die sancte Marie Magdalene.
Source Fulltext: OÖUB 4 (Wien 1867) S. 530-531, Nr. 571

Original dating clausein die sancte Marie Magdalene

Editions
  • Monum. boic. IV. 537.


LanguageLatein
Places
  • Landshut
     
    x
    There are no annotations available for this image!
    The annotation you selected is not linked to a markup element!
    Related to:
    Content:
    Additional Description:
    A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.