useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Urkunden (1144-1943) 1484 XI 09
Signature: 1484 XI 09
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
9. November 1484, Rosenberg
Andreas, Suffraganbischof von Passau, weiht einen Altar in der heil. Geistcapelle des Stiftes Altenburg und verleiht einen Ablass.
Source Regest: 
BURGER, Urkunden Altenburg (=FRA II/21, 1865) S. 354, Nr. 444.
 

orig.
Current repository
Stiftsarchiv Altenburg (http://www.stift-altenburg.at)

1 Siegel.
Material: Pergament
    Graphics: 
    x
    Nos Andreas decretorum doctor etc. dej ac sedis apostolice gratia episcopus Constantinus, suffraganeus auctoritate apostolica Patauiensis atque in pontificalibus verj et sanctissimj capituli eiusdem vicarius generalis, vniuersis et singulis Christi fidelibus presentes nostras litteras jnspecturis visuris pariter et audituris salutem jn domino sempiternam notum facimus, quod anno a natiuitate dominj millesimo quadringentesimo octuagesimo quarto die vero Martis, que fuit nona mensis Nouembris eiusdem annj, consecracionem altaris jn monasterio Altenburgkh Patauiensis dyocesis jn capella sanctj spiritus jn honore sanctj spiritus et sanctarum Dorothee et Barbare preconarum dedicauimus ac consecrauimus. Dedicacionem vero altaris prefatj singulis annis perpetue celebrandam presentis tenore transferimus ac transtulimus proxima tercia die post festum penthecoste. Cupientes igitur vt pretactum altare congruis frequentetur honoribus ac Christj fideles devocionis causa eo libencius confluant ad illud, seque uberioris dono gratie senciant esse reffectos, nos de omnipotentis dej misericordia et beatorum Petrj et Paulj apostolorum eius auctoritate confisi omnibus et singulis vere penitentibus, qui altare sepedictum jn natiuitatis circumcisionis epiphaniarum resurreccionis ascensionis penthecoste trinitatis corporis Christi et beatorum Petrj et Paulj ac omnium apostolorum nec non singulis beate et gloriose Marie virginis festiuitatibus ac omnium sanctorum dedicacionis festiuitatibus et jn diebus preconarum predictarum devote visitauerint, seu qui ad reparacionem calicum, librorum, ac aliorum ornamentorum jnibj pro diuino cultu necessariorum, quocienscumque manus suas porrexerint adiutrices, quadraginta dies criminalium et octuaginta venialium de iniunctis eis penitencys misericorditer jn domino relaxamus, presentibus perpetuis futuris temporibus duraturis; harum testimonio litterarum sigillo nostro pontificalj sub appensione munitarum. Datum jn Rosenbergk, anno die et mense quibus supra.
    Source Fulltext: BURGER, Urkunden Altenburg (=FRA II/21, 1865) S. 354

    Original dating clausenona mensis Nouembris



    LanguageLatein
    Places
    • Rosenberg
       
      x
      There are no annotations available for this image!
      The annotation you selected is not linked to a markup element!
      Related to:
      Content:
      Additional Description:
      A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.