Charter: Urkunden (1058-1899) 1402 XI 20
Signature: 1402 XI 20
no graphic available
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
[20. November 1402], Rom
Eidesformel des Abtes Peter II. von Göttweig.Source Regest: FUCHS, Göttweig II (=FRA II/52, Wien 1901) S. 28, Nr. 922
Copie in Cod. C f. 322'.
Ego Petrus abbas monasterii sancte Marie in Gottwico ordinis sancti Benedicti, ecclesie Romane immediate subiecti, Pataviensis diocecis promitto et iuro, quod ab hac hora in antea, quamdiu vixero, fidelis et obediens ero beato Petro sancteque apostolice Romane ecclesie et domino meo, domino Bonifatio divina providentia pape nono suisque successoribus canonice intrantibus, non ero in consilio consensu vel facto, ut vitam perdant aut membrum vel capiantur mala captione, consilium vero, quod michi credituri sunt, per se aut per nunccios sive per litteras nulli manifestabo ad eorum dampnum me sciente. Papatum Romanum et regalia sancti Petri adiutor eis ero ad retinendum defendendum et recuperandum salvo meo ordine contra omnem hominem ac honorem et statum ipsorum, quantum in me fuerit, conservabo ipsisque adherebo et pro posse favebo, legatos et nunccios sedis apostolice benigne in terris mei monasterii suscipiam dirigam et defendam securumque ducatum prestabo eisdem ac in eundo et redeundo eos honorifice tractabo et in suis necessitatibus adiuvabo nec quantum in me fuerit, permittam eis aliquam iniuriam fieri vel inferri et quibuscunque, qui contra premissa vel eorum aliquid conarentur aliquid attemptare, quantum potero, me opponam eosque pro posse impediam, offensiones et dampna predicti domini nostri pape et dicte Romane ecclesie, quantum potero, evitabo nec ero in consilio vel in facto seu tractatu, in quibus contra ipsum et eandem Romanam ecclesiam aliqua sinistra vel preiudicialia machinentur, et si talia a quibusvis procurari novero, vel tractari impediam, hoc pro posse et quantocius potero, comode significabo alteri, per quem possit ad eorum noticiam pervenire. Vocatus ex quacumque causa ad synodum seu ad eosdem accedam, nisi prepeditus fuero canonica prepedicione, eisque obedienciam et reverenciam debitas exhibebo et prestabo, apostolorum limina singulis bienniis visitabo aut per me aut per nunccium meum, nisi apostolica absolvar licencia. Possessiones vero ad meum monasterium pertinentes non vendam nec donabo neque inpignorabo neque de novo infeudabo vel aliquo modo alienabo inconsulto Romano pontifice. Item asserentibus dampnate memorie Robertum olim basilice duodecim apostolorum presbyterum cardinalem dictum Gebennensem tunc antipapam fuisse verum papam et perdicionis filiis iusto dei iudicio auctoritate apostolica condempnatis et eorum sequacibus ac dantibus eis vel eorum alicui auxilium consilium vel favorem, cuiuscumque fuerint preeminencie ordinis religionis condicionis aut status, eciamsi fuerint Romane ecclesie cardinales, seu aliis quibuscumque per ecclesiam denotatis vel inposterum denotandis, quamdiu extra graciam et communionem sedis predicte permanebunt, non dabo quovis modo per me vel alium directe vel indirecte, publice vel occulte auxilium consilium et favorem nec ab aliis, quantum in me fuerit et impedire potero, dari permittam, sed eos secundum posse meum, donec convertantur, iuxta processus apostolicos, prout iustum fuerit, persequar. Sic me deus adiuvet et hec sancta dei ewangelia.
Source Fulltext: FUCHS, Göttweig I (=FRA II/52, Wien 1901) S. 28-29
Original dating clause: Ueberschrift mit rother Tinte v. gleicher H.: Forma iuramenti, quam prestitit abbas Petrus monasterii Gottwicensis summo apostolico et sancte Romane ecclesie. Bemerkenswert ist der auf das Schisma bezügliche Passus.
Comment
Die chronologische Einreihung ist durch nr. 921 ermöglicht.Language:
Places
- Göttweig, Benediktinerstift
Persons
- Bonifaz IX., Papst (1389 - 1404)
- Petrus II., Abt des Benediktinerstiftes Göttweig (1402 - 1431)
Göttweig, Stiftsarchiv, Urkunden (1058-1899) 1402 XI 20, in: Monasterium.net, URL </mom/AT-StiAG/GoettweigOSB/1402_XI_20.1/charter>, accessed at 2024-11-25+01:00
A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.
You are copying a text frominto your own collection. Please be aware that reusing it might infringe intellectural property rights, so please check individual licences and cite the source of your information when you publish your data
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success