useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Urkunden (1058-1899) 1477 VII 29
Signature: 1477 VII 29
no graphic available
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
29. Juli 1477, Krems
Kaiser Friedrich III. ertheilt Bischof Petrus von Wiener-Neustadt die Vollmacht, für den Bereich des ganzen Römischen Kaiserreiches öffentliche Notare und Richter zu ernennen.
Source Regest: FUCHS, Göttweig III (=FRA II/55, Wien 1902) S. 113, Nr. 1893
 







    cop.
    Copie in Cod. F f. 71.




      x
      Fridericus etc. venerabili Petro episcopo Nouecivitatis etc. Venerabilis devote dilecte! Etsi universis etc. Tibi igitur Petro1 episcopo prenominato auctoritate nostra Romana cesarea et ex certa nostra sciencia concedimus et largimur, ut per totum Romanum imperium possis et valeas facere et creare notarios publicos seu tabelliones et iudices ordinarios atque universis personis, que fidedigne abiles et ydonee sunt, notariatus seu tabellionatus ac iudicatus ordinarii officium dare et concedere et eos et eorum quemlibet auctoritate imperiali et predictis per pennam et calamarium et annuli sive bireti tradicionem, ut moris est, investire, dum tantum ad practicam et execucionem eiusdem officii illos abiles et ŷdoneos inveneris, super quo tuam conscienciam oneramus, dummodo tamen ab ipsis notariis publicis seu tabellionibus et iudicibus ordinariis per te fiendis et creandis ut premittitur et eorum quolibet vice et nomine sacri imperii et pro ipso Romano imperio debitum fidelitatis recipias corporale et proprium iuramentum in hunc modum videlicet, quod erunt nobis et sacro Romano imperio et omnibus successoribus nostris Romanorum imperatoribus et regibus legittime intrantibus fideles nec umquam erunt in consilio, ubi periculum nostrum tractetur, sed bonum nostrum et salutem nostram defendent et fideliter permanebunt, dampna nostra pro sua possibilitate evitabunt et avertent. Preterea tam instrumenta publica quam privata. ultimas voluntates, testamenta, quecumque codicillos, quecumque iudiciorum acta et omnia et singula, que illis et cuilibet ipsorum ex debito dictorum officiorum fienda occurrerint vel scribenda, iuste pure fideliter omni simulacione machinacione falsitate et dolo remotis scribent legent et facient non attendendo odium pecuniam munera vel passiones alias aut favores. Scripturas vero, quas debebunt in publicam formam redigere in membranis mundis, non in cartis abrasis neque papireis fideliter conscribent legent facient atque dictabunt causasque hospitalium et miserabilium personarum necnon pontes et stratas publicas pro viribus promovebunt, sentencias et dicta testium, donec publicata fuerint et approbata, sub secreto fideliter retinebunt et omnia alia et singula recte et iuste facient, que ad dicta officia quomodolibet pertinebunt consuetudine vel de iure quodque huiusmodi notarii publici seu tabelliones et iudices ordinarii per se creandi et fiendi possint per totum sacrum Romanum imperium et ubilibet terrarum facere conscribere et publicare contractus instrumenta iudicia testamenta et ultimas voluntates decreta et auctoritates interponere, in quibuscumque contractibus requirentibus illa vel illas et omnia et singula alia facere publicare et exercere, que ad effectum publici notarii seu tabellionis et iudicis ordinarii pertinere et spectare noscuntur. Item eadem auctoritate tibi concedimus et indulgemus, quod possis et valeas naturales bastardos spurios manseres nothos incestuosos copulative vel disiunctive et quoscumque ex illicito et dampnato coÿtu procreatos principum illustrium comitumque filiis tantummodo exceptis viventibus vel eciam mortuis eorum parentibus legittimare et eos ad omnia et singula iura successorem paternorum et maternarum hereditatum tam per alios aditarum quam non aditarum eciam ab intestato cognatorum et agnatorum honores dignitates et ad singulos actus legittimos ac si essent de legittimo thoro procreati, restituendo, dummodo tam legittimaciones huiusmodi per te fiende ut premittitur non preiudicent filiis et heredibus legittimis, quin ipsi legittimandi cum legittimis equis porcionibus suis succedant parentibus et agnatis non obstante in premissis aliquibus legibus, quibus cavetur, quod natales bastardi spurii incestuosi copulative vel disiunctive vel alii quicumque de illicito coitu procreati vel procreandi non possint vel debeant legittimari sine consensu et voluntate filiorum legittimorum, quibus legibus et earum cuilibet, in quantum huic nostre concessioni obviare videntur, sciencia motu et auctoritate supradictis quoad hoc, ut presentes nostre littere debitum suum sortiantur effectum, derogamus et derogatum esse volumus per presentes. Nulli ergo omnino hominum liceat hanc nostre concessionis indulti statuti voluntatis et decreti paginam infringere vel ei quovis ausu temerario contraire. Si quis autem hoc attemptare presumpserit indignacionem nostram gravissimam et quinquaginta marcarum auri puri penas, quas contrafacientes tociens. quociens contrafactum fuerit, ipso facto se noverint irremissibiliter incursuros, quarum medietatem imperialis fisci sive erarii, residuam vero partem iniuriam passorum usibus decernimus applicandas presentium sub nostri imperialis maiestatis sigilli appensione testimonio litterarum. Datum in oppido nostro Krembs Pataviensis diocesis vicesima nona die mensis iulii anno domini millesimo quadringentesimo septuagesimo septimo, regnorum nostrorum Romani tricesimo octavo, imperii vicesimo sexto, Hungarie vero decimo nono.
      Source Fulltext: FUCHS, Göttweig III (=FRA II/55, Wien 1902) S. 113-116

      Original dating clausevicesima nona die mensis iuliiKanzleivermerk: Ad mandatum domini imperatoris proprium Io. Waldner prothonotarius etc.



      LanguageLatein

      Notes
      1 Petrus Engelbert 1477 25. März zu Rom consecriert, † 1491 17. Februar (Gams, Series 322).
      Places
      • Krems (GB KR)
      • Wiener Neustadt (GB WN)
      Persons
      • Friedrich III., röm.-dt. König (*1415+1493), Aussteller, Siegler
      • Petrus Engelprecht, Bischof von Wiener Neustadt (1476 - 1491)
      x
      There are no annotations available for this image!
      The annotation you selected is not linked to a markup element!
      Related to:
      Content:
      Additional Description:
      A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.