Charter: Urkunden (1058-1899) 1496 XI 16
Signature: 1496 XI 16
Add bookmark
Edit charter (old editor)
16. November 1496
Bruchstück eines Protokolls über ein Zeugenverhör.Source Regest: FUCHS, Göttweig III (=FRA II/55, Wien 1902) S. 304, Nr. 2141
Current repository:
Stiftsarchiv Göttweig (http://www.stiftgoettweig.or.at)

Material: Pergament
Promisit fide data se nulli pandere usque ad decisionem litis.||
Tertius testis: Item eodem die dominus Iohannes Faschankch des Mistelbach, presbyter Pataviensis diocesis, pro nunc socius in Maesbruen. interrogatus ad primum articulum respondit, credit eum fuisse socium in Nouaciuitate, quia fuit secum in curia doctoris et vidit eum celebrantem in ecclesia more socii.||
Ad secundum credit eum laudabiliter et honeste vixisse.||
Interrogatus ad tercium videlicet: quod in Nouaciuitate duxit vitam castam, respondit se nichil vidisse et credit.||
Item ad quartum dicit se nichil scire, sed credit ex rerelacione aliorum.||
Item ad quintum dicit videlicet: qui incipit de XVI libris, non credit, sed tamen ut credit habuisset aliquid. Item de expensis transeundo et redeundo Salzburg dicit sibi nichil constare, sed tamen non est verisimile, quin aliqua expensa fuerit, sed summam ignorat.||
Item de fama respondit sibi nichil constare, sed quod audierit eum fore probum.||
Item ad articulum: quod ab infamia etc., dicit eum cognovisse a XVIII annis usque hodie et credit.||
Quartus testis: Anno domini etc. nonagesimo sexto, die vero XVI. mensis novembris hora nona in loco et aliis ut supra comparuerunt coram me et notariis ac accessoribus dominus Iohannes Velsperger, presbyter Pataviensis diocesis, pro nunc socius in Nouaciuitate citatus, iuratus et interrogatus ad primum articulum videlicet: ante annos duos in socium etc., respondit, quod nichil constet sibi, quia tunc temporis non erat in loco.||
Item ad secundum articulum videlicet: honeste et laudabiliter, interrogatus respondit, quod interim, quod fuit socius in Nouaciuitate, videlicet a festo sancti Georii usque ad festum sancti Udalrici vidit ipsum dominum Nicolaum predicantem et celebrantem missam tamquam unum socium et eciam servivit in divinis officiis et credit ac eciam comedit secum in mensa dicti domini plebani etc.||
Ad tercium articulum, qui incipit item: quod idem dominus Nicolaus ibidem Noueciuitatis vitam duxit castam, interrogatus iuratus respondit: credit eum non vixisse caste. Interrogatus unde sciat, respondit, quod quidam armiger equester habens arma sua in dorso dicens domino plebano: ecce domine plebane, quid? capellanus seu socius vester videlicet magister chori habet quandam meretricem publicam in camera sua, quam dominus plebanus licet invitus iussit provideri cum suo famulo videlicet nomine Denkil, qui cum non intrasset in cameram nec vidisset nec dominus Nicolaus ipsum volebat intromittere, suspicio orta est a domino Iohanne teste predicto eam in camera dicti domini Nicolai fuisse.||
Eciam ex alio insignio scit et dicit, quod pluribus vicibus vidit prestantem per scolarem chori nomine Nicolai comestibilia videlicet panem vinum et pallium, sed nescit cui nec credit prestasse domino Nicolao, et totaliter negat illum articulum tercium.||
Ad quartum, qui incipit item: quod prefatus dominus.a||
Item interrogatus ad XI. articulum de testamento domini Alberti recipiendo vestes et alias res ipsius, respondit, sibi nichil constare, sed vidit aliquos libros videlicet matutinale et excerpta iuris dicti domini Alberti, quos vendidit dominus plebanus in Nouaciuitate et domini Petrus Longus, Iohannes Schirmer presbyteri et plures alii biberunt licopium et fuerunt dicti libri ipsius domini Alberti, quia emit excerptis decretis et socius suus videlicet dominus Vlricus de Hellestorff etiam emit duos libros.||
Item ad XI. videlicet: de concessione quinque librorum respondit sibi nichil constare.||
Item interrogatus de fama nichil sibi constat. Item interrogatus de mutuacione florenorum et grossorum respondit sibi nichil constare, sed audivit a domino Nicolao sibi dictos florenos comprestasse et eciam grossos.||
Item interrogatus, cui plus faveat, respondit huiusmodi iusticiam sed plus domino Nicolao promisit fide data, ut non velit revelare. Item eodem die etc. ut supra dominus Ulricus Andree de Hellestorff, presbyter Pataviensis diocesis, testis secundusb iuratus et interrogatus ad primum articulum credit, quia dominus Petrus Longus direxit sibi unam litteram in Laa super recepcione societatis. Ad secundum credit laudabiliter et honeste eum vixisse abhinc usque ad unum annum preteritum. Ad tercium articulum videlicet: quod vitam duxit castam, dicit nichil se vidisse a domino Nicolao. Item ad quartum: de licenciatu, dicit se non interfuisse, sed audivit ab ipso domino Nicolao, quod esset licenciatus, quia non fuit in dote et ex eo scit, quod fuit circa festum sancti Ulrici licenciatus. Item ad quintum: quod habere potuit denariorum Wiennensium libras XVI, dicit, quod potuit bene habuisse aliquas, sed summam ignorat. Item ad sextum videlicet: quod idem dominus Nicolaus premissorum occasione in expensis videlicet X libras. credit. Item de fama credit. Item ad septimum articulum dicit, quod fuerit homo boni nominis etc., de castitate respondit se nichil vidisse et credit. Item ad octavum: quod malo spiritu ductus etc., respondit sibi nichil constare, sed dicit, quod audiverit ab ipso Nicolao, quomodo plebanus misit duos famulos ante hostium camere sue querere unam mulierem, sed nullam invenerunt. Ad nonum articulum: de omni revocacione, credit. Item interrogatus de fama credit. Item interrogatus de testamento domini Alberti respondit sibi nichil constare, sed credit ex relatu aliorum. Item interrogatus de rata videlicet quinque libris denariorum Nicolaum concernente respondit sibi nichil constare. Item iterrogatus de fama respondit nichil sibi constare. Item interrogatus de mutuacione peccuniarum etc. respondit sibi nichil constare, sed ex relatu domini Nicolai credit. Item interrogatus super requisicione dictarum peccuniarum respondit sibi nichil constare. Item interrogatus, cui plus faveat, respondit, credit dominum Nicolaum habere iustam causam et plus sibi favet.

Source Fulltext: FUCHS, Göttweig III (=FRA II/55, Wien 1902) S. 304-307
Comment
Das erste Blatt ist durchschnitten, das Ganze diente als Deckblatt in einem Ms.-Cod.Language:
Notes:
a Das Folgende fehlt.b Am Rande nachgetragen.
Places
- Hellestorff (?)
- Laa an der Thaya (GB LT)
- Mistelbach (GB MI)
- Moosbrunn (GB SW)
- Salzburg (GB S)
- Wiener Neustadt (GB WN)
Persons
- Albert
- Denkil, Knecht
- Johannes Faschanck von Mistelbach, Priester des Bistums Passau, nun Hilfsgeistlicher in Moosbrunn, Zeuge
- Johannes Felsberger, Priester der Diözese Passau, Hilfsgeistlicher in Wiener Neustadt, Zeuge
- Johannes Schirmer, Priester
- Nikolaus
- Nikolaus, Kaplan in Wiener Neustadt
- Petrus Longus, Priester
- Ulrich Andreas von Hellesdorf, Priester des Bistums Passau, Zeuge
- Ulrich von Hellestorff
Göttweig, Stiftsarchiv, Urkunden (1058-1899) 1496 XI 16, in: Monasterium.net, URL </mom/AT-StiAG/GoettweigOSB/1496_XI_16/charter>, accessed at 2024-11-22+01:00
A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.
You are copying a text frominto your own collection. Please be aware that reusing it might infringe intellectural property rights, so please check individual licences and cite the source of your information when you publish your data
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success