useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Heiligenkreuz, Urkunden (~1133-1775) 1235 II 10
Signature: 1235 II 10
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
1235 Februar 10, Perugia
Papst Gregor`s IX. Bulle für den Cistercienser-Orden, betreffend das Verbot verschiedener Bedrückungen der Abbteien desselben von ihren Vögten, Patronen oder anderen Personen und Abstellung einiger Regelwidrigkeiten.
Source Regest: WEIS, Heiligenkreuz (=FRA II/11, 1856) S. 88, Nr. 77
 

orig.
Current repository
Stiftsarchiv Heiligenkreuz (http://www.stift-heiligenkreuz.at)

Mit Bleibulle. Material: Pergament
    Graphics: 
    x
    Gregorius episcopus seruus seruorum dei dilectis filiis abbati Cistercii et vniuersis coabbatibus eius Cisterciensis ordinis salutem et apostolicam benedictionem. Quia refrigescente caritate multorum adeo iniquitas habundauit, ut quorundam succensa uelut ignis impietas contra ecclesias et personas ecclesiasticas tanto ualidius inflammetur, quanto rariores, qui eas tueantur contra prauorum incursus, inuenit obiectores, nos, quibus ipsarum cura et sollicitudo incumbit, ibi fortius insurgere cogimur, ubi persecutorum immanitas periculosius exardescit. Sicut enim nobis ex parte uestra grauis est oblata querela, nonnulli principes ac nobiles occasione iuris patronatus, aduocatie seu custodie, quam in monasteriis, grangiis, cellariis uel domibus uestris se habere proponunt, ac interdum etiam pro sue libito uoluntatis, et quidam ecclesiarum prelati, a quibus deberetis non grauamen sed solamen potius expectare, bladum, uinum, euectiones, animalia et res alias pro edificatione ac munitione castrorum et villarum, nec non pro tyrociniis, torneamentis, expeditionibus et aliis usibus eorundem a uobis exigunt et extorquent, alias uos talliis et exactionibus indebitis multipliciter aggrauando; preterea quidam ex ipsis et alii carnes comedere in uestris domibus, ac mulieres etiam easdem domos ingredi, contra instituta uestri ordinis uos uerentur, propter quod et quies monastici ordinis perturbatur, et graue comissis uobis monasteriis imminet detrimentum. Quare nobis humiliter supplicastis, ut super hiis paterna prouidere sollicitudine dignaremur. Nos igitur et uestre providere quieti et molestantium malitiis obuiare uolentes auctoritate presentium districtius inhibemus, ne quis a uobis premissa exigere uel extorquere, aut in uestris domibus uti carnibus, seu mulier aliqua eas intrare presumat contra ipsius ordinis instituta. Nulli ergo omnino hominum liceat, hanc paginam nostre inhibitionis infringere, uel ei ausu temerario contraire. Si quis autem hoc attemptare presumpserit, indignationem omnipotentis dei et beatorum Petri et Pauli apostolorum eius se nouerit incursurum. Datum Perusii IIII.° idus Februarii, pontificatus nostri anno octauo.
    Source Fulltext: WEIS, Heiligenkreuz (=FRA II/11, 1856) S. 88

    Original dating clauseIIII.° idus Februarii



    LanguageLatein
    Places
    • Perugia (I)
    Persons
    • Papst Gregor IX. (1227-1241), Aussteller, Siegler
    x
    There are no annotations available for this image!
    The annotation you selected is not linked to a markup element!
    Related to:
    Content:
    Additional Description:
    A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.