Charter: Heiligenkreuz, Urkunden (~1133-1775) 1273
Signature: 1273
no graphic available
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
1273
Friedrich, Erzbischof von Salzburg, bestätigt der Abbtei heiligen Kreuz das inserirte Privilegium seines Vorgängers, des Erzbischofs Eberhard II., in Betreff des Salzbezuges von der Saline Mühlbach.Source Regest:
WEIS, Heiligenkreuz (=FRA II/11, 1856) S. 311, Anhang Nr. 9
WEIS, Heiligenkreuz (=FRA II/11, 1856) S. 311, Anhang Nr. 9
x
Fridericus dei gratia Salzburgensis archiepiscopus, apostolice sedis legatus universis Christi fidelibus scriptum presens intuentibus perpetuam in domino charitatem. Vniversitati vestre constare volumus, quod vir venerabilis dominus abbas sancte crucis ordinis Cisterciensis Pataviensis dioecesis nos adiens in choro Salisburgensi coram nostro conventu nobis unum et alterum privilegium cum appendente sigillo beate memorie domini Eberhardi quondam Salzburgensis archiepiscopi non cancellatum, ratum et inconvulsum porrexit, quorum tenor in proxime antecedenti habetur. Posterioris vero tenorem perspeximus in hec verba. (Folgt die pag. 73, Nr. LXI abgedruckte Urkunde des Erzbischofs Eberhard II.) Nos igitur predecessorum nostrorum archiepiscoporum pia vota contuentes, et pietatis operibus eorundem dona circa religiose viventes ampliare cupientes, ad consilium nostri capituli et viri venerabilis supradicti domini abbatis petitionem, donationem et gratiam trium librarum annis singulis per nostros officiales sancte crucis ecclesie fratribus solvendarum in remissionem propriorum peccaminum, successorumque nostrorum in nomine domini confirmamus. In cujus confirmationis evidentiam presentem paginam sigilli nostri munimine fecimus roborari. Acta sunt hec anno domini M. CC. LXXIII.
Source Fulltext: WEIS, Heiligenkreuz (=FRA II/11, 1856) S. 311
Editions:
- Pez, Thesaur. VI, II, pag. 121, Nr. 215. Cop. Phil. Hueber ex authogr.
Language:
Places
- Zisterzienserstift Heiligenkreuz
Persons
- Eberhard II. von Truchsen, Erzbischof von Salzburg (1200-1246)
- Friedrich II. von Walchen, Erzbischof von Salzburg (1270-1284)
Heiligenkreuz, Stiftsarchiv, Heiligenkreuz, Urkunden (~1133-1775) 1273, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/AT-StiAH/HeiligenkreuzOCist/1273/charter>, accessed 2025-04-08+02:00
You are copying a text frominto your own collection. Please be aware that reusing it might infringe intellectural property rights, so please check individual licences and cite the source of your information when you publish your data
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success