useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Heiligenkreuz, Urkunden (~1133-1775) 1421 XI 11
Signature: 1421 XI 11
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
11. November 1421
Das Domkapitel von Bratislava (Preßburg) bestätigt, daß Dominikus von Leansok den Kaufpreis für seinen Anteil an der Besitzung Leansok vom Stift Heiligenkreuz zur Gänze erhalten hat.
Source Regest: 
MAURER Nr. 44
 

orig.

Current repository
Stiftsarchiv Heiligenkreuz (http://www.stift-heiligenkreuz.at)

Vom Siegel ist nur die rot-grün geflochtene Schnur erhalten.
    Graphics: 
    x
    Nos capitulum ecclesie Posoniensis memorie commendantes tenore presencium significamus quibus expedit universis, quod Dominicus filius Iohannis de Leansok sive Lendorff, alio nomine Togonfelde, personaliter pro se et pro universis suis proximis, heredibus, fratribus et consanguineis sine litteris procuratoriis, onera tamen eorundem, si infrascripta temporum in processu retractare niterentur, in se assumpsit, ad nostram veniens presenciam ministerio vive vocis confessus est eo modo: Quod ipse totalem porcionem suam possessionariam in prescripta possessione Leansok comitatus Mosoniensis habitam, hereditarii iuris titulo ipsum contingentem, cum omnibus suis utilitatibus, puta terris arabilibus, pascualibus, fenetis et aliis sub certis et antiquis metis eiusdem habitis ad eandem totalem porcionem possessionariam spectantibus religioso viro domino fratri Iohanni abbati et conventui ecclesie Sancte Crucis de Austria pro quadraginta libris magnis, quamlibet libram ducentis et quadraginta denariis nove monete regalis nunc currentis conputando, iure perpetuo et inrevocabiliter tenendam, habendam et possidendam vendidisset, ymmo receptis prius per ipsum Dominicum premissis quadraginta libris +compoti predicti+ et per ipsos dominum abbatem et suum conventum plene persolutis vendidit coram nobis, nullum ius nullamque iuris proprietatem in ipsa totali porcione possessionaria vendita antedictus Dominicus sibi et suis posteritatibus reservando, sed omne ius et totalem dominii proprietatem in ipsos dominum abbatem et suum conventum plene transferendo.||
    In cuius rei memoriam firmitatemque perpetuam presentes nostras concessimus litteras privilegiales, pendentis et autentici sigilli nostri munimine roboratas.||
    Datum in festo beati Martini episcopi et confessoris anno Domini millesimo quadringentesimo vigesimo primo.

    Original dating clausein festo beati Martini episcopi et confessoris



    LanguageLatein
     
    x
    There are no annotations available for this image!
    The annotation you selected is not linked to a markup element!
    Related to:
    Content:
    Additional Description:
    A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.