Charter: Heiligenkreuz, Urkunden (~1133-1775) 1501 V 19
Signature: 1501 V 19
Add bookmark
Edit charter (old editor)
19. Mai 1501, Citeaux
Das Generalcapitel beauftragt die Äbte von Zwettel und Neuberg mit der Untersuchung, ob der Tausch gewisser Güter des Stiftes Heiligenkreuz diesem nützlich sei.Source Regest:
Zisterzienser-Chronik 12 (1900) S. 184, Nr. 64
Zisterzienser-Chronik 12 (1900) S. 184, Nr. 64
Current repository:
Stiftsarchiv Heiligenkreuz (http://www.stift-heiligenkreuz.at)
Anhängender Siegelrest.
Notarius Description: Abbas Caritatis m. p.Material: Pergament

Nos frater Johannes, abbas Cistercii ceterique diffinitores Capituli Generalis Ordinis Cisterciensis notum facimus universis, quod in eodem Generali Capitulo, die XIX mensis Maji anno domini milesimo quingentesimo primo apud Cistercium celebrato facta fuit quaedam diffinitio cujus tenor sequitur et est talis: Praesenti Generali Capitulo ex parte abbatis de Sancta Cruce exstitit expositum, quod certos fundos ad monasterium suum pertinentes, quos pacifice possidere non potest, eosdem cum vicinis baronibus in utilitatem monasterii permutare desiderat. Super hoc petitum habita deliberatione permatura committitur abbatibus de Zwetl et de Novomonte, quod se super hujusmodi permutatione facienda diligenter informarent et pro praedicti monasterii utilitate, quid in aequitate fuerit, debebunt facienda in plenaria Ordinis et Capituli Generalis potestate. Datum in diffinitorio nostro Cisterciensi sub appensione sigilli diffinitorum ejusdem Capituli Generalis die, mense, anno et loco praedictis.
Source Fulltext: Zisterzienser-Chronik 12 (1900) S. 184
Original dating clause: die XIX mensis Maji
Editions:
- Rubr. 60. Fasc. II. n.5.
Language:
Places
- Citeaux
Heiligenkreuz, Stiftsarchiv, Heiligenkreuz, Urkunden (~1133-1775) 1501 V 19, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/AT-StiAH/HeiligenkreuzOCist/1501_V_19/charter>, accessed 2025-04-28+02:00
You are copying a text frominto your own collection. Please be aware that reusing it might infringe intellectural property rights, so please check individual licences and cite the source of your information when you publish your data
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success