Charter: Wien St. Nikolaus, Urkunden (~1272-1729) 1287 X 13
Signature: 1287 X 13
Add bookmark
Edit charter (old editor)
1287 Oktober 13, Wien
Albrecht, Herzog von Österreich etc. bestätigt dem Nonnenkloster St. Nikolaus in Wien seine Rechte und Freiheiten.Source Regest: WEIS, Heiligenkreuz (=FRA II/11, 1856) S. 317, Anhang Nr. 18
Current repository:
Stiftsarchiv Heiligenkreuz (http://www.stift-heiligenkreuz.at)
Stiftsarchiv Heiligenkreuz (http://www.stift-heiligenkreuz.at)
Mit Siegel. Material: Pergament
Albertus dei gracia dux Austrie et Styrie, dominus Carniole, Marchie ac Portusnaonis vniuersis tam presentibus quam futuris, ad quos presens scriptum peruenerit, in perpetuum. Cum illustrium principum inclite recordacionis antecessorum nostrorum gesta pia mente reuoluimus et prospicimus oculis consideracionis interne, vt eorum iustis exemplis nostra coaptemus vestigia, in voto gerimus et desiderio ampliori; sperantes ex eo, quod ecclesias et personas ecclesiasticas diuino cultui deputatas liberas atque ereptas a pressuris iniustis maiori pre ceteris gracia confouemus, concessam nobis a summo rege regente et gubernante omnia ampliari graciam et salutem. Hinc est, quod ad instar excellencium predecessorum nostrorum ducum Austrie et Styrie religiosas feminas abbatissam et conuentum monasteri sancti Nycolai in Wienna extra muros ordinis Cysterciensis pluribus dotatas libertatibus et honorum titulis insignitas in amplexus defensionis et gracie nostre specialis duximus cum personis et rebus omnibus ipsius monasterii assumendas, approbantes insuper et habentes ratas ac gratas gracias omnes, libertates et iura, quibus hucvsque ex largicionibus et indultis diuorum imperatorum et regum romanorum, nec non antecessorum nostrorum, principum Austrie et Styrie, idem monasterium est gauisum, et easdem generaliter presencium serie innouantes, quasdam emunitatum ipsarum in specie decreuimus permissione munifica declarandas. Videlicet, quod in omnibus possessionibus earundem abbatisse et conuentus sibi iudicium quodque competat, causis mortis tumdaxat exceptis. — Item si fur aut malefactor alius mortis obnoxius in bonis ipsarum deprehensus fuerit et detentus, per officialem earum assignandus sit cingulotenus iudici competenti. — Item in causis ciuilibus dicta abbatissa et conuentus coram nobis, et non iudicibus aliis respondere de iusticia debita censentur astricte. — Item dominabus prefatis liceat et licebit duo talenta satis maioris ligaminis per alueos Eny et Danubii, et res suas alias per ducatus nostros et terras Austrie et Styrie ac cetera nostra dominia ducere sine thelonio quolibet et libere sine muta. — Mandamus igitur vniuersis et singulis fidelibus nostris firmiter et districte, ne dictum monasterium vel personas deo famulantes ibidem vna cum bonis ipsarum presumant aliquatenus molestare, aut iura infringere, vel concessas eisdem libertates quomodolibet violare. Qui vero in contrarium uenire presumpserit, indignacionem nostram grauissimam se nouerit incurrisse. In cuius rei testimonium et robur perpetuo valiturum presens scriptum exinde conscribi et sigilli nostri munimine iussimus communiri. Datum Vienne per manum magistri Gotfridi nostri prothonotarii tercio idus Octobris‚ anno domini Millesimo ducentesimo Octogesimo septimo.
Source Fulltext: WEIS, Heiligenkreuz (=FRA II/11, 1856) S. 317-318
Original dating clause: tercio idus Octobris
Language:
Places
- St. Nikola vor dem Stubentor, Zisterzienserinnenstift
- Wien
geographical name
- Danubii
- Regular Form: Donau, Fluss
- Eny
- Regular Form: Inn, Fluss
Persons
- Albrecht I., Herzog von Österreich und der Steiermark (1282-1308)
- Gottfried, Erster Schreiber im Herzogtum Österreich
Heiligenkreuz, Stiftsarchiv, Wien St. Nikolaus, Urkunden (~1272-1729) 1287 X 13, in: Monasterium.net, URL </mom/AT-StiAH/WienOCist/1287_X_13/charter>, accessed at 2024-11-05+01:00
A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.
You are copying a text frominto your own collection. Please be aware that reusing it might infringe intellectural property rights, so please check individual licences and cite the source of your information when you publish your data
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success