Charter: Urkunden (777-1894) 0877 XII 03
Signature: 0877 XII 03
no graphic available
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
3. Dezember 877, Öting (Alt-Ötting?)
K. Karlmann schenkt dem Kloster Kremsmünster fünf Huben zu Alburch im Donaugaue etc.Source Regest: OÖUB 2 (Wien 1856) S. 20
x
IN nomine Sanctae et individuae Trinitatis. Karlomannus divina favente gratia Rex. Si circa casas et Monasteria Dei benefica opportuna non desistimus agere, non solum regium morem decenter implemus, verum etiam aeternae beatitudinis praemium nos promereri inde liquido credimus. Quapropter notum sit omnibus fidelibus sanctae Dei Ecclesiae nostrisque, scilicet praesentibus et futuris, quomodo nos pro divini cultus amore et reverentia Sanctorum illius cogitavimus quasdam res proprietatis nostrae tradere ad Monasterium, quod dicitur Chremisa, quod esse cernitur constructum in honore Salvatoris Domini nostri JESU Christi in pago, qui dicitur Trungowe, Et hoc est, quod illuc tradidimus: id est hubas quinque jacentes in pago nuncupato Tunahgowe in villa, quae vocatur Alburch, et Barschalcum unum cum huba sua in loco, qui dicitur Epilinga, cum terris cultis et incultis, agris, pratis, pascuis, sylvis, aquis aquarumve decursibus et omnibus adjacentijs et pertinentijs suis. Haec autem omnia ex integro ad praefatum Monasterium per praesentem auctoritatem nostram tradidimus atque de jure nostro in jus et dominationem ejus ea transfundimus, ut ab hodierna die et deinceps ob redemptionem animae nostrae et animarum genitoris et genitricis nostrae nec non et animae dulcissimae conjugis meae illuc perpetualiter pertineant et Rectores et Praepositi Monasterij illius inde faciant atque disponant ad utilitatem ejus, secundum quod eis placeat, nullo unquam successore nostro hanc traditionem nostram irrumpente vel inquietante, sed Deo auxiliante perpetuis temporibus firma et inviolabilis permaneat. Et ut haec auctoritas largitionis nostrae per cuncta futura saecula inviolabilem in Dei nomine obtineat vigorem, manu propria nostra subter eam confirmavimus et annulo nostro assigillari jussimus. Signum Domini Karlomanni pijssimi Regis. (Monogramma.) Baldo Cancellarius ad vicem Theotmari Cancellarij recognovit. Datum III. Non. Decemb. Anno Christo propitio II. regni Domini Karlomanni invictissimi Regis in Wawaria et I. in Italia, Indictione X. Actum ad Oetingas curte regia in Dei nomine feliciter. Amen.
Source Fulltext: OÖUB 2 (Wien 1856) S. 20-21
Original dating clause: III. Non. Decemb.
Editions:
- Rettenpacher, Annal. cremifan. 34.
- Urkundenbuch von Kremsmünster, pag. 13. Nr. 6. ex cod. Frideric. sec. XIII — XIV.
Language:
Places
- Öting (Alt-Ötting?)
Kremsmünster, Stiftsarchiv, Urkunden (777-1894) 0877 XII 03, in: Monasterium.net, URL </mom/AT-StiAKr/KremsmuensterOSB/0877_XII_03/charter>, accessed at 2024-11-25+01:00
A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.
You are copying a text frominto your own collection. Please be aware that reusing it might infringe intellectural property rights, so please check individual licences and cite the source of your information when you publish your data
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success