Charter: Urkunden (777-1894) 0888 I 05
Signature: 0888 I 05
no graphic available
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
5. Januar 888, Regensburg
K. Arnulf verleiht dem Kloster Kremsmünster auf Bitten des Abtes Snelpero jene Güter zu Nesselbach, in Aribo's Grafschaft, welche es bisher lehenweise besessen hatte, als freies Eigen.Source Regest: OÖUB 2 (Wien 1856) S. 30
x
In nomine sancte et indiuidue Trinitatis. Arnolfus diuina fauente clementia Rex. Si clericorum atque famulorum Christi votis de rebus superno munere collatis quiddam solacii prebentes clementer annuere studuerimus, apud deum remuneratorem omnium premia sempiterna nos proinde adipisci posse minime dubitamus. Qua propter comperiat omnium sancte dei ecclesie fidelium nostrorumque presentium scilicet ac futurorum industria, qualiter Snelpero uenerabilis abba monasterii ad locum, qui dicitur Chremisa, quod constructum fore dinoscitur in honore sancti Saluatoris mundi, precatus est celsitudinem nostram, ut ei quandam potentie regalis causam, quam ipse prius in beneficium habuit, in proprietatem concederemus. Nos autem ob amorem et pro gratissime sue seruitutis frequentatione petitionibus eius assensum prebentes dedimus illi, quicquid antea in loco Nezzilapach dicto iuxta Riuum, qui dicitur Chremisa, ipse in beneficium tenuit in Comitatu Arbonis in pago Trungowi nuncupato cum omni integritate iure perpetuo in proprietatem cum curtibus et casis aliisque edificiis, cum mancipiis utriusque sexus, teris cultis et incultis, pratis, pascuis, campis, siluis, aquis aquarumue decursibus molendinis, piscationibus, uineis, saltuum finibus uiis et inuiis, exitibus et reditibus, mobilibus, et inmobilibus, quesitis et inquirendis et cum uniuersis appendiciis et adiacentiis ad ipsam proprietatem iuste legitimeque respicientibus totumque ex integro, quicquid dici uel nominari potest, quod illuc recte pertinere censetur, de nostro iure sibi in ius et dominationem donauimus et tradidimus eo uidelicet tenore, ut deinceps de prefatis omnibus securam habeat potestatem, quicquid sibi placuerit, facere nullo inquietante sed deo propiciante hec donatio nostra potestate concessa et per hoc presens preceptum nostrum roborata firma stabilisque in eternum permaneat Et ut hec largitionis nostre auctoritas per cuncta succedentium temporum curricula pleniorem in dei nomine obtineat firmitatis securitatem, manu propria nostra subtus eam confirmauimus et anuli nostri impressione iussimus insigniri. Signum domini Arnolfi gloriosissimi regis. (Monogramma.) Aspertus Cancellarius ad uicem Theotmari archicapellani recognoui. Datum Nonis Januarii anno dominice incarnationis DCCCLXXXVIII. Indictione VI. anno regni domni Arnolfi piissimi regis IIdo. Actum Regina Ciuitate in dei nomine feliciter. Amen.
Source Fulltext: OÖUB 2 (Wien 1856) S. 30-31
Original dating clause: Nonis Januarii
Editions:
- Rettenpacher, Annal. cremifan. 39.
- Mon. boic. XXXI. I.120. ex libr. cop. patav.
- Urkundenbuch von Kremsmünster, pag. 19. Nr. 10. ex Cod. Frideric. sec. XIII —XIV.
Language:
Places
- Regensburg
Kremsmünster, Stiftsarchiv, Urkunden (777-1894) 0888 I 05, in: Monasterium.net, URL </mom/AT-StiAKr/KremsmuensterOSB/0888_I_05/charter>, accessed at 2024-11-25+01:00
A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.
You are copying a text frominto your own collection. Please be aware that reusing it might infringe intellectural property rights, so please check individual licences and cite the source of your information when you publish your data
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success