Charter: Urkunden (777-1894) 0889 V 03
Signature: 0889 V 03
no graphic available
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
3. Mai 889, Neukirchen
K. Arnulf schenkt dem Kloster Kremsmünster zwei königliche Huben zu Scalaha im Dorfe Obrinindorf in Aribo's Grafschaft.Source Regest: OÖUB 2 (Wien 1856) S. 33
x
(Chrismon.) In nomine sanctae et indiuiduae trinitatis. Arnolfus Diuina fauente gratia rex. Notum esse uolumus omnibus Domini nostri Jesu Christi fidelibus nostrisque, praesentibus scilicet et futuris, qualiter nos depraecatione et rogatu dilectae conjugis nostrae OTAE cuidam venerabili abbati nostro nomine snello quasdam res iuris ac proprietatis nostrae in proprium concessimus, hoc est in comitatu aribonis in loco nominato scalaha in uilla obrinindorf, quicquid nos habuimus, hoc sunt hobae II regales cum aedificiis Et illud Curtile, sicut illud colliculum continet, cum terris et agris, uineis, campis cultis uel incultis, pratis, pascuis, siluis et cum omnibus siluarum marchis, Cum aquis aquarumque decursibus, molendinis, piscationibus viis et inuiis exitibus et regressibus, mobilibus vel immobilibus, quaesitis uel inquirendis Et cum omnibus iuste et legitime ad illas duas hobas pertinentibus, Totum cum omni integritate memorato uenerabilique abbati nostro snelloni per hoc presens auctoritatis nostrae praeceptum in proprium donamus et tradimus, ut ab hodierna die de bis omnibus firmissimam habeat potestatem tenendi, donandi, uendendi, commutandi uel quicquid sibi placuerit faciendi, Et ut hoc uerius credatur et diligentius conseruetur, manu propria nostra subter hoc confirmauimus et sigillo nostro assignari iussimus. Signum domni Arnolfi (Monogramma) Inuictissimi regis. Engilbero notarius ad uicem Deotmari archicappellani recognoui et ss. (S. R.) Data V. NONAS MAJ Anno dominicae incarnat. DCCCLXXXVIIII. Indictione VII. Anno uero II. regni domni ARNOLFJ serenissimi regis. Actum ad nouam aeclesiam in Christi nomine feliciter. AMEN.
Source Fulltext: OÖUB 2 (Wien 1856) S. 33-34
Original dating clause: V. Nonas Maj
Editions:
- Pachmeier, Series abbat, cremifan. 868.
- Mon. boic. XXVIII. I. ex orig. cum sigill.
- Urkundenbuch von Kremsmünster, pag. 22. Nr. 13.
Language:
Places
- Neukirchen
Kremsmünster, Stiftsarchiv, Urkunden (777-1894) 0889 V 03, in: Monasterium.net, URL </mom/AT-StiAKr/KremsmuensterOSB/0889_V_03/charter>, accessed at 2024-11-25+01:00
A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.
You are copying a text frominto your own collection. Please be aware that reusing it might infringe intellectural property rights, so please check individual licences and cite the source of your information when you publish your data
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success