Charter: Urkunden (777-1894) 1052 VII 20
Signature: 1052 VII 20
no graphic available
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
20. Juli 1052, Passau
K. Heinrich III. bestätigt der Kirche Passau alle Besitzungen, namentlich die der Abteien Kremsmünster, Mattsee etc.Source Regest: OÖUB 2 (Wien 1856) S. 87
x
(Chrismon.) In nomine sanctae et indiuiduae trinitatis. Heinricus diuina fauente clementia romanorum Imperator augustus. res aecclesiasticas et seruorum dei petitiones nostro releuari ivuamine atque imperiali munimine tueri, ad animae nostrae remedia et ad imperii, quod administramus, profuturum esse credimus gubernacula. Quare fidelium nostrorum praesentium scilicet ac futurorum non ignoret industria, Egilbertvm sanctae pataviensis aecclesiae episcopum uenerabilem episcopii sui traditiones aliquod (aliquot) nostrae celsitudini obtulisse obsecrantem, ut ex his nobis innotesceret, Quid regum aut imperatorum munificentia aecclesiae contulisset suae et idem renouationis nostrae auctoritas roboraret. Eius nos iustae petitioni non solum fidelis seruitii sui assiduitate commoniti sed et contectalis nostrae Agnetis imperatricis augustae precibus sollicitati pivm assensum praebuimus et curtes, aecclesias, uillas et omnia praedia cum suis pertinentiis a regibus uel imperatoribus aut ab aliis religiosis uiris uel feminis sanctae patauiensi aecclesiae tradita, insuper etiam specialiter abbatias Chremisimvnistivri, Matiseo cum praedio nomine Hvnisperch, Capellam Otingam et curtirn Rviti et uillam Hvfhvsvn, quemadmodum eandem Adalbertvs eiusdem sanctae patauiensis aecclesiae episcopus pro anesipurch sanctae lavriacensis aecclesiae praedio, ubi quondam episcopatus sedem fore nouimus, ab heinrico duce bawariorum iuste et legaliter in concambium accepit atque possedit et in osterichi in loco, qui dicitur Chirichbach, territorium quoddam cum aecclesia, quae ad radices comageni montis sita est, in eodem monte mansos C. faciendos et plus cum omnibus ad eandem pertinentibus mancipiis utriusque sexus, aecclesiis, uillis. areis cultis et incultis, agris, pratis, campis, pascuis, siluis, uenationibus, aquis aquarumque decursibus, piscationibus, molendinis, uiis et inuiis, exitibus et reditibus, quaesitis et inquirendis cunctisque aliis appenditiis, quae dici possunt, donatiuo hoc nouo praefatae aecclesiae sancti Stephani protomartiris christi, in qua et sanctus Valentinvs confessor corporaliter requiescit, prouisorumque eius potestati aeternaliter possidenda imperiali nostra auctoritate donamus, corroboramus atque confirmamus. Et ut haec nostra imperialis confirmatio stabilis et inconuulsa omni permaneat aeuo, hanc paginam inde conscribi manuque propria, ut subtus uidetur, corroborantes Sigilli nostri impraessione (impressione) iussimus insigniri. Signum domni Heinrici (Monogramma) tercii regis inuictissimi secundi romanorum imperatoris augusti. (Signum speciale.) uuinitherius cancellarins uice liutboldi archicancellarii et archiepiscopi recognouit. Data XIII. Kalend. Aug. Anno dominicae incarnationis M.L.II. indictione V. anno autem domni Heinrici tercii regis, secundi imperatoris ordinationis eivs XX.III. Regni uero XIIII. imperii VI. Actum in nomine domni (sic) Bazzovva feliciter. amen.
Source Fulltext: OÖUB 2 (Wien 1856) S. 87-88
Original dating clause: XIII. Kalend. Aug.
Editions:
- Lünig, Reichsarchiv XVII. 771.
- Hund.
- Gewold I. 366.
- Hansiz I. 2?0.
- Buchinger II. 501.
- Mon. boic. XXIX. pag. 109. ex orig. c. sigill. (Conf. Urkundenbuch von Kremsmünster, pag. 30. Nr. 20.)
Language:
Places
- Passau
Kremsmünster, Stiftsarchiv, Urkunden (777-1894) 1052 VII 20, in: Monasterium.net, URL </mom/AT-StiAKr/KremsmuensterOSB/1052_VII_20/charter>, accessed at 2024-11-25+01:00
A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.
You are copying a text frominto your own collection. Please be aware that reusing it might infringe intellectural property rights, so please check individual licences and cite the source of your information when you publish your data
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success