useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Urkunden (777-1894) 1063 X 25
Signature: 1063 X 25
no graphic available
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
25. Oktober 1063, Regensburg
K. Heinrich IV. bestätigt dem Bischof Egilbert von Passau die Güter seiner Kirche, namentlich den Besitz von Kremsmünster etc.
Source Regest: OÖUB 2 (Wien 1856) S. 92
 
x
(Chrismon.) In nomine sanctae et indiuiduae trinitatis Heinricus diuina fauente clementia rex. Res aecclesiasticas et seruorum dei petitiones nostro releuari iuuamine atque regali munimine tueri, ad animae nostrae remedia et ad imperii, quod administramus, profuturum esse credimus gubernacula. Quare fidelium nostrorum praesentium scilicet ac futurorum non ignoret industria, Egilbertum sanctae Patauiensis aeeclesiae episcopum uenerabilem episcopii sui traditiones aliquot nostrae celsitudini obtulisse obsecrantem, ut ex his nobis innotesceret, Quid regum aut imperatorum munificentia aecclesiae contulisset suae, et idem renouationis nostrae auetoritas roboraret. Eius nos iuste petitioni non solum fidelis seruitii sui assiduitate commoniti, Sed et dilecti nostri magistri ANNONJS coloniensis archiepiscopi caeterorumque fidelium nostrorum precibus sollicitati pium assensum praebuimus et curtes, aecclesias, villas et omnia praedia cum suis pertinentiis a regibus uel imperatoribus aut ab aliis religiosis viris uel feminis sanctae Patauiensi aeeclesiae tradita, Insuper etiam specialiter abbatias Chremisimvnistivri, Matiseo cum praedio nomine Hvnisperch, capellam otingam et curtim Rviti et villam Hvfhvsvn, quemadmodum eandem Adalbertus eiusdem sanctae Patauiensis aecclesiae episcopus pro anesibvrch sanctae Lauriacensis aecclesiae praedio, ubi quondam episcopatus sedem fore nouimus, ab Heinrico duce bawariorum iuste et legaliter in concambium accepit et possedit, et in osterichi in loco, qui dicitur chirichbach, territorium quoddam cum aecclesia, quae ad radices comageni montis sita est, et in eodem monte mansos c. faciendos et plus nee non praedia quaedam in comitatu Ernasti (Ernusti) marchionis sita Gowacisbrvnnum et Bovmgarden ac Chrvbet dicta, quae dilectus noster genitor piae memoriae Heinricus imperator augustus eidem Patauiensi aeeclesiae imperiali auctoritate tradidit, cum omnibus ad eadem pertinentibus, hoc est utriusque sexus mancipiis, aecclesiis, villis, areis, cultis et incultis, agris, pratis, campis, pascuis, siluis, venationibus, aquis aquarumque decursibus, piscationibus, molis, molendinis, viis et inviis, exitibus et reditibus, quesitis et inquirendis cunctisque aliis appenditiis, quae dici possunt, donatiuo hoc nouo praefatae aeeclesiae sancti Stephani protomartyris Christi, in qua et sanctus Valentinus confessor corporaliter requiescit, prouisorumque eius potestati aeternaliter possidenda regali nostra auctoritate donamus, corroboramus atque confirmamus. Et ut haec nostra regalis confirmatio stabilis et inconuulsa omni permaneat aeuo, hanc cartam inde conscribi manuque propria, ut subtus cernitur, corroborantes sigilli nostri impressione iussimus insigniri. Signum domni Heinrici (Monogramma) quarti regis.||
Fridericus cancellarius uice sigefridi archicancellarii recognouit. Data VIII. Kal. Nov. Anno dominicae incarnat. M.LX.III. Indict. II. Anno autem ordinat. domni Heinrici quarti regis VIIII. Regni uero VII. actum Ratisbone in dei nomine feliciter. amen.
Source Fulltext: OÖUB 2 (Wien 1856) S. 92-94

Original dating clauseVIII. Kal. Nov.

Editions
  • Lünig, Reichsarchiv XVII. 772.
  • Hund.
  • Gewold I. 366.
  • Buchinger, II. 507.
  • Mon. boic. XXIX. pag. 166 ex orig, c. sigillo. (Conf. Urkundenbuch von Kremsmünster, pag. 31. Nr. 22.)


LanguageLatein
Places
  • Regensburg
     
    x
    There are no annotations available for this image!
    The annotation you selected is not linked to a markup element!
    Related to:
    Content:
    Additional Description:
    A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.