Charter: Urkunden (777-1894) 1185 XII 13
Signature: 1185 XII 13
no graphic available
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
13. Dezember 1185, Verona
Papst Urban III. trägt den Mönchen auf, aus ihrer Mitte einen Administrator zu wählen und gibt ihnen die gegen Manegold eingeleiteten Massregeln bekannt.Source Regest:
OÖUB 2 (Wien 1856) S. 396
OÖUB 2 (Wien 1856) S. 396
x
Vrbanus episcopus seruus servorum dei dilectis filiis fratribus Chremise monasterio salutem et apostolicam benedictionem. Audito per literas et fratres vestros, quos nuper ad nostram presenciam destinastis per intrvsionern M. 2) qui monasterio vestro incubare dinoscitur, idem monasterium quam grave dispendium paciatur et quomodo per insolenciam ipsius iam in pluribus sit elapsum. Intellecto eciam, quod ad presenciam eorum, quibus felicis recordacionis Lucius III. papa predecessor noster excessum eius commiserat corigendum, citatus accedere non curauit, statui ecclesie vestre paterna volentes sollicitudine providere, predicto M. 3) et patauiensi episcopo fratri suo, qui super facto ipso graviter proponitur excessisse, in obediencie virtute precepimus, vt in dominica, qua cantatur Oculi, in personis et expensis propriis responsuri nobis de omnibus, que aduersus eos duxeritis proponenda nostro se conspectui representent. Ne vero ex prouisoris defectu monasterium vestrum incurrat interim aliquid detrimentum vniuersitati vestre per apostolica scripta mandamus, quatenus aliquem de communi assensu uel maioris et sanioris partis de fratribus vestris discrecioribus statuatis, qui monasterium vestrum interius et exterius gubernet, donec prefata controversia terminetur. Fratribus vero, qui pro causa ad nostram presenciam accesserint, de monasterio volumus et precipimus expensas congrvas ministrari. Data Verone Idus Decembris.
Source Fulltext: OÖUB 2 (Wien 1856) S. 396
Original dating clause: Idus Decembris.
Editions:
- Urkundenbuch von Kremsmünster, pag. 55, Nro. 42, ex copia.
Language:
Notes:
2) und 3) Manegoldus.
Places
- Verona
Kremsmünster, Stiftsarchiv, Urkunden (777-1894) 1185 XII 13, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/AT-StiAKr/KremsmuensterOSB/1185_XII_13.2/charter>, accessed 2025-03-06+01:00
You are copying a text frominto your own collection. Please be aware that reusing it might infringe intellectural property rights, so please check individual licences and cite the source of your information when you publish your data
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success