Charter: Urkunden (777-1894) 1289
Signature: 1289
no graphic available
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
1289, Kremsmünster
Vergleich über ein Vermächtnis des Heinrich Sunel und seiner Söhne für das Krankenhaus des Stiftes Kremsmünster und eine daraus hervorgehende Jahrtagsstiftung.Source Regest:
OÖUB 4 (Wien 1867) S. 119-120, Nr. 125
OÖUB 4 (Wien 1867) S. 119-120, Nr. 125
x
Ego Johannes de Ror profiteor, protestor et constare cupio universis presencia inspecturis, quod, cum Heinricus dictus Svnel et filii sui, videlicet Otto de hohenperg et Heinricus ignis, cum consensu omnium heredum suorum de possessionibus suis duabus, scilicet curiis in Aw circa flumen Anasum, quas proprietatis tytulo possidebant, ob animarum suarum remedium ad infirmariam ecclesie in Chremsmvnster duas libras denariorum nouorum ordinassent vice testamenti in Natiuitate beate virginis singulis annis dari, ac deinde in deposicione relicte predicti H. ignis Pernhardus de Ahliten gener ipsorum cum aliis suis coheredibus de prefato predio XXX denarios in premisso termino statuisset dari ad officium custodie, quia tamen ius locacionis cum aliis quibuslibet usibus in potestate antedicti Pernhardi et Waichardi Wolfspergarii et Ernesti de Vtsdorf ac heredum suorum remanserant, fratres memorati monasterii a predictis, videlicet Woeichardo Wolfspergario pro VI. et ab Ernesto pro VII. libris denariorum ius, quod eis in eisdem competebat possessionibus, redemerunt, resignacione debita ad manus fratrum ab ipsis et suis pueris in mea presencia protinus subsecuta. Pernhardus uero, cum de residuo sue partis sibi et vxori sue remedium facere decreuisset, receptis in mutua commutacione a fratribus sepedictis decima Vlrici Rvffi et altera decima curie in Stain, ius sue pertinencie in prediis eisdem ad manus eorumdem fratrum cum vxore et pueris libere resignauit ita, ut ipso decedente decima Rvffi, ipsa uero moriente decima in Stain ad infirmariam eandem sine contradictione qualibet reuertantur. Sed et fratres supradicti pro huiusmodi donacionibus celebrabunt anniuersarios H. svnlini et duorum filiorum suorum specialiter vna die, ac Pernhardi et uxoris sue die altera cum integro officio defunctorum sollempniter in conuentu, consolaciones et pietancias congruas in utrisque anniuersariis percepturi. Et ne animas prefatorum fraudari contingat debitis benefieiis ac promissis, largicioni sue cautelam curauerunt apponere sub hiis pactis, ut, si ob spem maioris forte utilitatis abbas et conuentus predictas possessiones uendere aut obligare aut aliud quid de eis uoluerint ordinare, ut tunc fuerint arbitrati de consilio et consensu duorum poeiorum de predictis heredibus facient, quod decreuerint faciendum, ita tamen, Vt precium rei uendite sev quomodolibet alienate, siue mobile sit sev immobile, pari equipollencia infirmarie usibus in tolum debeat deseruire. In quorum omniurn euidens argumentum huic carte sigillum meum partibus placuit apponendum, testibus nichilominus, qui huic rei interfuerunt, ut decuit, subnotatis, qui sunt hii: Vlricus Rvffus, Levtoldus de Pernow, Otto de Ahliten, heinricus de Ahliten, Albero de Aschperch, Chunradus de Sintzendorf et frater suus Heinricus, Vlricus de Svlzpach et filius suus Vlricus, Ditricus Poevzzel, Otto tzoertel et alii quam plures. C. Actum et datum in Chremsmvnster anno domini M.CC.LXXXIX. Indictione secunda.||
C. Nota, quod has duas curias dedimus pro vna curia circa Ror, que dicitur Hoekkelhof.
C. Nota, quod has duas curias dedimus pro vna curia circa Ror, que dicitur Hoekkelhof.
Source Fulltext: OÖUB 4 (Wien 1867) S. 119-120, Nr. 125
Editions:
- Urkundenbuch von Kremsmünster. Nr. 128.
Language:
Places
- Kremsmünster
Kremsmünster, Stiftsarchiv, Urkunden (777-1894) 1289, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/AT-StiAKr/KremsmuensterOSB/1289/charter>, accessed 2025-04-24+02:00
You are copying a text frominto your own collection. Please be aware that reusing it might infringe intellectural property rights, so please check individual licences and cite the source of your information when you publish your data
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success