useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Urkunden (992-1600) 0992-0993
Signature: 0992-0993
no graphic available
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
992 - 993
Arnold, Graf von Wels Lambach gibt dem Bischofe Christian von Passau die dem Stifte Kremsmünster entzogenen Güter zurück.
Source Regest: OÖUB 2 (Wien 1856) S. 718, Anhang Nr. VIII
 

cop.
Codex Archivi

    x
    Igitur dum diu predia quedam pertinencia ad abbaciam sancti saluatoris que uocatur Chremsamvnistur iure legittimo sacre Patauiensis ecclesie sedi pertinentem temporibus antecessorum nostrorum religiosorum scilicet pontificum Adalberti, Pilgrimi prediis Arnoldi comitis finitima contencione uacillarent, tandem anno II. Christiani episcopi successoris predictorum placuit hoc modo iurgiis finem dare supradictis. Conuocatis itaque in eadem predia non paucis amborum amicis idem iam dictus Arnoldus comes, quod sibi inscienter usurpauit, prorsus in posterum abdicauit duobus in Stainfeld receptis mansis et loco Rivt a quodam illius monasterii seruo Mazilino nomine exculto et noualia suo sclauo nomine Wenco possesso. Priuauit se quoque quicquid cernitur ad agriculturam siue ad fenum aptum locis eiusdem ecclesie suo finitimis foresto, et priuauit se ex tercia parte feni, quod mancipari potest in siluam, que uocatur superior Hart; et priuauit se tribus apium hortis, et nauim unam omni anno de eodem nemore recognouit edificandam. Insuper nauiculam I. et piscacionem Albense et pascua in Chasiperg et priuauit se nemore in Zizenesheim et Egeninsten, provt rectuis inter duos angulos discerni potest. Et priuauit se nemore, quod est inter Egininstein et Petinpach hoc tenore, ut qualicumque modo libitum sit ab illa ecclesia excolatur. Et priuauit se silua, prout uia ducit de Tvrdina usque ad Hibersliph seruis ad Petinpach pertinentibus, ut libitum sit utenda absque uenacione pariterque arborum uirgultorum eradicacione. Et priuauit se silua de ortu amnis Syppenpach foresto suo propioris, prout rectuis per manum usque in Chremsam discerni potest et prout idem amnis usque siluam inferius egreditur. Et priuauit se silua inter Livbilenspach et Syppenpach, prout rectius a campo mensurari in idem nemus X. agri in longitudine per ordinem poterunt, Et cunctis hiis absque uenacione se priuauit. Huius rei sunt testes Reginolt, Gvmpo, Dietrich, Livpreht, Altman, jtem Altman, Mazili, Ernost, Arnhelm, Ozy, Ellinpreht, Gozo, Aripo, Penzo, Gerhoh, Meginhart, Megingoz, jtem Gerhoh, jtem Gvmpo, Willepreht, Vocho, Lanzo, Poran, Jepo, Hvmperht, Pezili, jtem Ozy, Papo, Wernher, Engelshalch, Azo, jtem Aripo, Imizi, Rvdpreht Irminold.||
    (Chrismon.) Data circa annum domini dcccciii Lxxxxiii.||
    Source Fulltext: OÖUB 2 (Wien 1856) S. 718, Anhang Nr. VIII
    Editions
    • Urkundenbuch von Kremsmünster, pag. 27, Nro. 18. Zum grössten Theile, doch wenig genau abgedruckt bei Pachmayr, pag. 36 u. 870.

    Comment

    Aus dem sogenannten Cod. Fridericianus (sec. XIV.), im Archive des Klosters Kremsmünster.


    LanguageLatein
     
    x
    There are no annotations available for this image!
    The annotation you selected is not linked to a markup element!
    Related to:
    Content:
    Additional Description:
    A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.