useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Urkunden (992-1600) 1120
Signature: 1120
no graphic available
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
1120, o. O.
Der Bischof von Würzburg enthebt Abt Bero von Lambach seines Amtes.
Source Regest: 
OÖUB 4 (Wien 1867) S. 554-555, Nr. V (Anhang)
 

cop.
Aus einer Abschrift des 13. Jahrhunderts in Lambach

    x
    Beroni. Si memor esse uelles, quanta pietate primo te suscepi, quo studio colui, qua longanimitate tuam milleformem stulticiam pertuli, profecto si quid saperes, par pari redderes nec nie in litteris meis et legationibus post tergum tuum proiceres. Sed, ut uideo, mea magna facilitas male te docet, mea bona uoluntas, que te ad meliora prouocare debuerat, magis ad recalcitrandum, quam ad obediendum mihi te commouet. Solitariis enim te prepositum, non sicut lupum, ut dignus eras, inter oues positum, sed quasi patrem legitimum contra sentenciam omnium abbatum meorum et canonicorum, cum omnes te simulatorem et callidum, etiam si homines tacerent, lapides clamarent, deum in tuis erroribus offendi. Nam monachis quibusdam pugno tuo sceleratissime cesis, aliis autem fustium maceratione uexatis reliquis lapsis gregem dominicum, quem coadunare debueras, dispersisti et sicut propheta ait, populum tuum disperdidisti. His ergo multisque aliis pestiferi draconis perditum uenenis spirituali te antidoto cupiens sanare, lambacense monasterium tibi commisi - deus mihi testis sit - in fide et ueritate, sed more tuo respiciens ad deteriora nouissima tua prioribus semper ostendisti peiora. Solo enim habitu, ut mihi uidetur, nomen gerens monachi quasdam nouilates consuetudinum monasteriis meis, ut ceteris fratribus tuis et abbatibus sanctior appareres, introduxisti monachos secundum secularium consilia tractans indigne, res ecclesie tui complicibus erroris dilapidasti, possessiones etiam monasterii cum eisdem destructoribus profligasti. Pro his ergo pluribusque aliis sceleribus tuis, que longum est enarrare, semel et secunda terciaque nice similiter et quarta preceperam tibi ad meam audientiam rationem uillicationis tue reddere, sed tu solita contumacia nescio qua temeritate confisus, ut rei probat exitus, non solumodo precepta mea contempsisti, sed etiam inobediens mihi extitisti. Vnde interdico tibi ex auctoritate patris et filii et Spiritus sancti et sancti Petri principis apostolorum et omnium successorum eius et episcopi patauiensis ecclesie Odalrici iuxta consilium et decreta principum, abbatum et canonicorum herbipolensis ecclesie sponsam Christi ecciesiam dico lambacensem, quam deturpasti, quam deuastasti, quam comaculasti, quatenus ex hac hora per obedientiam, quam in domino mihi promisisti, nullum ius uel potestatem in hac ecclesia exerceas, sed deseras atque discedas, discedens vero nihil funditus de rebus ecclesie iuxta consuetudinem tuam auferas. Ne vero te conqueraris a me non iuste pulsum uel oppressum, adhuc tibi patientie sinum aperio, si te racionabiliter excusare nolueris sub fratrum lambacensium et solitariorum testimonio.
    Source Fulltext: OÖUB 4 (Wien 1867) S. 554-555, Nr. V (Anhang)


    LanguageLatein
    Places
    • o. O.
       
      x
      There are no annotations available for this image!
      The annotation you selected is not linked to a markup element!
      Related to:
      Content:
      Additional Description:
      A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.