useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Urkunden (992-1600) 1160
Signature: 1160
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
1160, o. O.
Heinrich, Bischof von Würzburg, schenkt dem Kloster Lambach die Lehen-Besitzungen Conrad's von Pühel und einen Wald an der Alm.
Source Regest: 
OÖUB 2 (Wien 1856) S. 306
 

orig.
Current repository
Stiftsarchiv Lambach (www.stift-lambach.at)

Aufgedrücktes Siegel
Material: Pergament
    Graphics: 
    x
    C. In nomine sancte et indiuidue trinitatis. Ego heinricus diuina fauente clementia Wirzeburgensis ecclesie episcopus. Quoniam omnipotentis dei nutu antistitis nomine censemur hac pro re permaxime, ut, sicut aliis dignitate prestamvs, sic et beniuolentie largitate antestemus, idcirco ne ipsa, que a nobis pie gesta sunt, uariis etatum successionibus obliuioni dentur, omnium fidelium intimamus posteritati presentis scripti nostri pagina delegasse nos ecelesie dei in lambach perpetuo iure possidendum beneficium Cvonradi de buhole ea conditione, ut ipse Cvnradus ab ecclesia susceptum possideat, donec uoluntarie illud ecclesie et abbati loci illius resignet. Sunt autem XI. et dimidivs mansi pertinentes ad hoc beneficium, qui siti sunt in locis subscriptis, Apud sweige duo et dimidivs mansus, apud seucingen unus et dimidius, Percheim unus, Ad dorf III, Ad scergindorf dimidus, Ad hardaren dimidius, Ad gelozingen in monte dimidius, Ad tanne dimidius, Ad warmingen dimidius, unus de rechberg. Tradidimus etiam eidem ecclesie iuxta fluuium albana siluam Gruonna uersus stirnich et quicquid ibi exeoli poterit, cum omni utilitate exinde proueniente. Ergo ne aliqua ecclesiastica secularisue persona hec in posterum audeat infringere, auctoritate omnipotentis de et beati petri sanctique Kiliani nostra quoque interdicimus firmantes hanc constitutionis nostre paginam sigilli nostri inpressione et subscriptorum testium cautione. Testes, qui affuerunt, Abbas de sancto stephano, Abbas de sluohtere, Abbas scottorum, Herolt maioris ecclesie prepositus, Burkart decanus, Cuonrath prepositus de nouo monasterio, Bernger prepositus de hoiga, Richolf et frater eius Sigeloch, Reginharth, Persius scolasticus, buso scolasticus, Adelbret de ense. De laicis, Marquart de rotenuels, Gerhart comes de bertheim, Cuonrah de tungede, Luottolf de gundersleibe. De ministerialibus, Billunc uicedomnus, Botho, Gothebolt et frater eius Gotefrit, heinrich scultetus et filius eius Billunc scultetus, heinricus weiso et fllius eius, heloth camerarius, Otto et Arn. Acta sunt hec anno incarnationis dominice Millesimo centesimo sexagesimo, indictione VIII. Regnante domno Friderico romanorum rege augusto, heinrico wirzeburgensis ecclesie presule.
    Source Fulltext: OÖUB 2 (Wien 1856) S. 306-307
    Editions
    • Kurz, Beiträge II. 443.


    LanguageLatein
    Places
    • o. O.
       
      x
      There are no annotations available for this image!
      The annotation you selected is not linked to a markup element!
      Related to:
      Content:
      Additional Description:
      A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.