OÖLA, Kopienarchiv, HS 66, Lambacher Urkundenregesten 992-1444, S. 177 Nr. 882
Stiftsarchiv Lambach (www.stift-lambach.at)
Hängesiegel gebrochen
Material: Pergament
- notes extra sigillum:
- Jo. Engelhardi


Julianus miseracione divina titulo sancte Sabine sancte Romane ecclesie presbyter cardinalis, vulgariter sancti Angeli nuncupatus, in Germania apostolice sedis legatus, dilecto nobis in Christo fratri Thome de Lambaco, ordinis sancti Benedicti Pataviensis diocesis, salutem in Domino. Benigno sunt tibi illa concedenda favore, per que, sicuti pie desiderare videris, consciencie pacem et salutem anime Deo propicio consequi valeas, hinc est, quod nos devotis tuis supplicacionibus inclinati, tibi legacionis, qua fungimur, auctoritate tenore presencium indulgemus, ut aliquem ydoneum et discretum presbyterum in tuum possis eligere confessorem, qui tua confessione diligenter audita pro commissis et a quibuscunque excommunicacionum, suspensionum aut interdicti sentenciis per constituciones provinciales et synodales ac statuta et ordinaciones ordinis predicti aut alias a jure generaliter promulgatis ac penis et censuris aliis, a quibus legatus de latere absolvere potest, tibi debitam absolucionem impendat et penitenciam iniungat salutarem. Insuper prefato confessori, quem duxeris eligendum, auctoritate apostolica nobis in hac parte specialiter concessa comittimus, ut si qua irregularitatis macula premissis sentenciis vel penis seu aliqua premissarum sic ligatus aut alias coram excomunicatis vel in locis interdictis ignoranter non tamen in contemptum clavium divina celebrando officia et alias inmiscendo te eisdem contraxisti vel incurristi, teque ad tempus prout dicto tuo confessori expedire videbitur, a tuorum ordinum execucione suspenso, demum suffragantibus tibi meritis ac alio tibi non obstante canonico tecum in Domino misericorditer eadem auctoritate hac vice dispenset, proviso ut si quibus propter premissa ad satisfaccionem aliquam tenearis satisfacias competenter. Datum Basilee die xiiii septembris anno Domini millesimoquadringentesimotricesimoquinto, pontificatus sanctissimi in Christo patris et domni nostri domni Eugenii divina providencia pape quarti anno quinto.
- Basel
Lambach, Stiftsarchiv, Urkunden (992-1600) 1435 IX 14, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/AT-StiAL/LambachOSB/1435_IX_14/charter>, accessed 2025-03-12+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success