OÖLA, Kopienarchiv, HS 67, Lambacher Urkundenregesten 1444-1459, S. 292 Nr. 1459
Stiftsarchiv Lambach (www.stift-lambach.at)
Hängesiegel fehlt
Material: Pergament
- notes extra sigillum:
- Bene
- Johannes Kulit
- P. Ausex decim solAusex decim sol
- Ul. Gemyngei
- rubrum:
Die sabbati xv octobris domno absente et dispensante presente Ja. Krieger ......


Venerabili in Christo patri Dei gracia archiepiscopo Salczeburgensi vel eius vicario in spiritualibus, Ludovicus divina titulo sancte crucis in Jehrusalem presbyter cardinalis, de hominibus vulgariter nuncupatus maior penitenciarius, per sacrosanctam generalem synodum Basiliensem in spiritu sancto legitime congregatam universalem ecclesiam representantem deputatus salutem et sinceram in Domino caritatem. Ex parte Erasmi Test de Salma presbyteri vestre diocesis nobis oblata peticio continebat, quod ipse olim constitucionis felicis recordacionis domni Clementis pape iiii de non ordinandis ab episcopis Ytalie clericis citramontanis prorsus ignarus se fecit per simplicitatem et iuris ignoranciam sui diocesanni licencia obtenta et cum canonico titulo alias tamen ricte sucessive statutis a iure temporibus et absque vicio symonie per quendam episcopum Gabrieli de Condulmario, olim Eugenio pape iiii post eius a papatus administracione deposicionem adherentem ad omnes sacros ordines impartibus Ytalie promoveri ignorans, quod in tales esset sicut erat excommunicacionis sentencia promulgata. Cognita tandem eius culpa per alterius sibi prudenciam revelata supplicari fecit humiliter sibi super hiis misericorditer provideri. Nos igitur auctoritate dicte sacrosancte synodi nobis super hoc specialiter commissa circumspectioni vestre committimus, quatenus sic est, ita ipsum presbyterum a dicta sentencia et excessibus huiusmodi absolvatis in forma ecclesie consueta et iniuncta inde sibi pro modo culpe penitencia salutari, eoque ad tempus pro ut expedire videritis a suorum sic susceptorum ordinum execucione suspenso, demum suffragantibus sibi meritis alioque canonico non obstante super irregularitate dicto modo contracta et quorum sic susceptorum ordinum execucione, dummodo in eorum receptione eius ignorantia crassa non fuerit vel supina cum ipso misericorditer dispensetis. Datum Basilee xi kalendas septembris anno a nativitate Domini millesimoquadringentesimo quadragesimosepto.
- Basel
Lambach, Stiftsarchiv, Urkunden (992-1600) 1446 VIII 22, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/AT-StiAL/LambachOSB/1446_VIII_22/charter>, accessed 2025-03-12+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success