Charter: Urkunden (1137-1857) 1144 IV 15
Signature: 1144 IV 15
no graphic available
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
15. April 1144, Roma-Laterano
Papst Lucius II. beauftragt den Bischof von Passau, den Propst Gerhoch von Reichersberg vor allen Anfechtungen seiner Feinde zu schützen.Source Regest: OÖUB 2 (Wien 1856) S. 212
Current repository:
Reichersberg CanReg
Reichersberg CanReg
Material: (der Abschrift:) Pergament
Lucius episcopus seruus seruorum dei Venerabili fratri R. pataviensis ecclesie episcopo Salutem et apostolicam benedictionem. Ueniens ad apostolicam sedem dilectus filius noster Gerhohus Richerispergensis prepositus grauem in presentia nostra querelam deposuit, quod parrochiani et consanguinei tui ei necem molientes in ecclesia sua ipsum deo seruire et fratribus sibi conmissis pro debito officii sui prouidere nullatenus permittant. Quia igitur ad episcopale officium nichil magis pertinere dinoscitur, quam religiosas personas diligere et manu tenere et a prauorum incursibus defensare, per apostolica scripta tibi mandamus, quatenus infra XL dies, postquam presentia scripta susceperis, habito consilio dilectorum filiorum nostrorum B. abbatis et g. prepositi salzburgensium eosdem christi persecutores districte conmoneas, ut predicto preposito plenam pacem reddant et de cetero absque malicia conseruent. Quod si facere contempserint, ex tunc excommunicationi subiaceant. Si autem ausu temerario eum in hominibus uel in rebus suis postea leserint, emendari cum integritate facias. Si autem in persona sua, quod absit, eum ledere presumserint, a persona tua in nostra presentia noveris exigendum. Sacerdotes quoque tuos, qui excommunicare audent mercennarios eius et colonos propter decimas, quas felicis memorie predecessor noster papa Innoceniius suo ei scripto firmauit, ab ipsa temeritate conpescere studeas et eiusdem predecessoris nostri de decimis constitutionem in tuo episcopatu conseruari facias. Eginonem, qui ecclesie sue predium uiolenter auferre et iniuste detinere presumsit, infra XL. dies, postquam presentia scripta susceperis, ablata reddere et ab eius infestacione cessare districte conmoneas. Quod si facere contempsrit, ex tunc excommunicatum habeas et haberi facias. Si vero de iusticia aduersus eum confidit, postquam ablata restituerit, in presentia uenerabilis fratris nostri C. salzburgensis archiepiscopi, ad cuius patrocinium ecclesia Richerspergensis pertinere probatur, obtinere poterit. Data Laterani XVII. Kalendas Maji.
Source Fulltext: OÖUB 2 (Wien 1856) S. 212-213
Original dating clause: XVII. Kalendas Maji
Language:
Places
- Roma-Laterano
Reichersberg, Stiftsarchiv, Urkunden (1137-1857) 1144 IV 15, in: Monasterium.net, URL </mom/AT-StiAR/ReichersbergCanReg/1144_IV_15/charter>, accessed at 2024-11-24+01:00
A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.
You are copying a text frominto your own collection. Please be aware that reusing it might infringe intellectural property rights, so please check individual licences and cite the source of your information when you publish your data
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success