useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Urkunden (1137-1857) 1158 VIII 16
Signature: 1158 VIII 16
no graphic available
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
16. August 1158, Anagni (heute?)
Papst Hadrian IV. bestätigt dem Kloster Reichersberg seine Besitzungen, namentlich Munsteuer und Stein.
Source Regest: OÖUB 2 (Wien 1856) S. 289
 
x
Adrianus Episcopus seruus seruorum Dei Dilecto filio Gerhoho Praeposito Richerspergensis Ecclesiae salutem et Apostolicam Benedictionem. Effectum iusta postulantibus indulgere et vigor aequitatis et ordo exigit rationis. Eapropter dilecte in Domino fili Gerhohe petitioni tuae gratum impertientes assensum Ecclesiam ipsam cum omnibus bonis suis, quae inpraesentiarum iuste et canonice possidet aut in futurum iustis modis Deo propitio poterit adipisci, sub beati Petri et nostra protectione suscipimus, Specialiter autem Munsture ac Steine cum omnibus pertinentiis suis eidem Ecclesiae, sicut ea venerabilis frater noster Eberhardus Babenbergensis Episcopus in concambium rationabiliter dedisse cognoscitur, et parochiam de Munsture, quae venerabilis frater noster Chunradus Patauiensis Episcopus rationabili prouidentia Ecclesiae Richerspergensi concessit, auctoritate Apostolica confirmamus et praesentis scripti patrocinio communimus. Sepulturam quoque ipsius loci liberam esse concedimus, vt eorum deuotioni et extremae voluntati, qui se illic sepeliri deliberauerint, nisi forte excommunicati sint vel interdicti, nullus obsistat salua tamen iustitia parochialium Ecclesiarum, de quibus mortuorum corpora assumuntur. Nulli ergo omnino hominum liceat hanc paginam nostrae protectionis, confirmationis et concessionis infringere aut ei aliquatenus contraire. Si quis autem hoc attentare praesumpserit et secundo tertioue commonitus reatum suum digna satisfactione non emendauerit, indignationem omnipotentis Dei et beatorum Petri et Pauli Apostolorum eius se nouerit incursurum et excommunicationis vinculo innodandum. Data Anagniae XVII. Kl. Septembris.
Source Fulltext: OÖUB 2 (Wien 1856) S. 289

Original dating clauseXVII. Kl. Septembris

Editions
  • Chronic. Reichersb. ad 1158.
  • Hund, Metropol. (edit. Monac.), III. 238.


LanguageLatein
Places
  • Anagni (heute?)
     
    x
    There are no annotations available for this image!
    The annotation you selected is not linked to a markup element!
    Related to:
    Content:
    Additional Description:
    A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.