Charter: Urkunden (1137-1857) 1192
Signature: 1192
Add bookmark
Edit charter (old editor)
1192, Salzburg
Adalbert, Erzbischof von Salzburg, bestätigt dem Kloster Reichersberg die von seinen Vorfahren erlangten Freiheiten.Source Regest: OÖUB 2 (Wien 1856) S. 442
Current repository:
Stiftsarchiv Reichersberg (www.stift-reichersberg.at)
Stiftsarchiv Reichersberg (www.stift-reichersberg.at)
Mit Siegel. Material: Pergament
In nomine sancte et indiuidve trinitatis ego adelbertus dei gratia salzburgensis uocatus archiepiscopus apostolice sedis legatus Gerhoho richerspergensi preposito et eius successoribus in perpetuum. Antecessorum statuta bona et iusta decet conseruare atque confirmare legitimos eorum successores in dispensatione pie ordinationis. Proinde nos, qui beatis et religiosis uiris ecclesie salzburgensis archiepiscopis Chvonrado et Eberhardo successimus, eorum pia statuta non solum seruare, sed etiam gratia dei fouente ougmentare (sic) intendimus. Igitur quecunque ab illis ad consolationem deo militantium in cenobio Richerspergensi seu liberalitate pietatis donata sev pontificali auctoritate concessa et eorum priuilegiis firmata sunt, ut illis integra permaneant, statuimus et presenti pagina firmamus. In quibus hec nominatim duximus exprimenda. Patellam in halle, decimas ad episcopale ivs attinentes in duabus parrochiis puotinensi et brambergensi. Uerum quia prouidentia ecclesie brambergensis ex pontificali beate memorie archiepiscopi Eberhardi concessione Richerspergensi sic est firmata, ut a domo illa plebanum habeat, qui ecclesiam plebalem procuret et quoniam ipsa ecclesia terminis ampliata sic exereuit, ut duos necessarios habere pastores oporteat, volumus et statuimus unam plebesmalem ecclesiam esse Edelz, alteram bramberge, quibus idoneos plebanos prepositus loci Gerlohus et eius legitimi successores ordinare potestatem habeant. Decernimus ergo, vt si, quod absit, persone de uestro collegio in ministerium assumpte vel in religionis disciplina conmissique gregis prouidentia sev fidelitate erga claustrum suum custodienda minus, quam oportet, idonee conparuerint et ab archiepiscopo commonite non citius resipuerint, liberum sit preposito consulto primum Salzburgensi archiepiscopo, ad eius nutum personas illas reuocare ad claustralem districtionem atque in eorum locum subrogare alias de manu archiepiscopi regulariter inuestiendas seruato in omnibus et per omnia in substituendis regularibus personis prescripto rigore. Sane utilitati uestre propensius intendentes uolumus, ut, si seculares prospexeritis instituendas personas, pari modo fideles in omni iure uestro excepta canonica professione, qua uobis non tenentur, existant. Quod si et illi in sue salutis periculum et in memorate ecclesie Richersperge iusticiam grauius aliquid attemptauerint, iuris ordine conmoniti canonica censura remoueantur Rursusque claustrales secularesve persone, quotienscunque necesse fuerit, a presente preposito Gerloho et omnibus successoribus suis canonice subrogatis salzburgensi archiepiscopo representate sine obstaculo instituantur prefatis ecclesiis brambergensi et Edelz salua in omnibus canonica iusticia nostra nostrorumque successorum. Preterea sicut ex priuilegiis ipsius cenobii animaduertimus, quod ipse locus sic est fundatus et ab antecessoribus nostris archiepiscopis in ivs et patrocinium salzburgensis ecclesie susceptus, ut nullus eiusdem loci sit aduocatus, nisi ipsius metropolis salzburgensis ecclesie aduocatus, qui uidelicet de beneficio principalis aduocatie sibi collato ipsum cenobium sine grauamine defendat, hoc annectimus, ut libertas illi loco a fundatoribus destinata et priuilegiis apostolicis confirmata inconcussa permaneat, et presenti pagina sigillo nostro conmunita interdicimus, ne a principali aduocato subaduocatus per ius beneficiale constituatur. Sane si prepositus loci expetierit aliquem sibi a principali aduocato destinari, conmittatur illi talis procuratio absque ivre beneficiali liceatque preposito, si inutilis fuerit, eum amouere melioremque in eius locum simili tenore restituere. Vt autem hec nostre dispensationis pia institutio nulla impietatis machinatione uioletur, sed in perpetuum firmissime conseruetur, hanc paginam tali sententia concludimus, ut, si quis contra eam temere agens tercio conmonitus non resipuerit, ira dei maneat super eum in interitum carnis, ut spiritus saluus fiat per penitentiam, sine qua si defunctus fuerit, de perpetrata iniquitate reum se cognoscat in tremendo examine iudicis cuncta cernentis. C. Ego Adelbertus Salzeburgensis archiepiscopus S. S. C. Ego Gundaker prepositus Maioris ecclesie Salzpurgensis S.S. C. Ego Ruodolfus decanus Eiusdem eclesie (sic) S. S. C. Ego Marsilius Boumburgensis prepositus S. S. C. Ego Heinricus salzburgensis canonicus et cellerarius S. S. Ego Sofredvs salzburgensis scolasticvs S. S. Ego Perhtoldus diaconus salzburgensis et prepositus celleraris (?) S. S. Acta sunt hec salzburge anno incarnationis domini M.C.LXXXXII. Anno episcopatus domini Alberti XXIIII.
Source Fulltext: OÖUB 2 (Wien 1856) S. 442-444
Language:
Places
- Salzburg
Reichersberg, Stiftsarchiv, Urkunden (1137-1857) 1192, in: Monasterium.net, URL </mom/AT-StiAR/ReichersbergCanReg/1192/charter>, accessed at 2024-11-24+01:00
A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.
You are copying a text frominto your own collection. Please be aware that reusing it might infringe intellectural property rights, so please check individual licences and cite the source of your information when you publish your data
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success