Charter: Urkunden (1137-1857) 1231
Signature: 1231
no graphic available
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
1231, in domo Pilgrimi de Tannenberge (heute?)
Heinrich und Otto von Marsbach vermachen im Gefängnisse der Herren von Tannberg dem Kloster Reichersberg den Hof zu Wilhalmingen mit einigen Vogteien.Source Regest: OÖUB 3 (Wien 1862) Nr. 5, S. 6-7
x
Presenti scripto confitemur universis, quod nos Heinricus et Otto fratres de Morspach filii domini Ottonis, cum a dominis de Thannberch captivati fuissemus, Deum habentes pre oculis tale fecimus testamentum. Predium nostrum in Wilhalmingen, quod nos attingit, exclusa tertia parte fratris nostri Wernhardi Clerici cum molendino et silva ac mansum, quod volgariter dicitur das Zerstet, contradimus fratribus in Richersperg tali interposito laudamento, quod, si Deus liberaverit nos a vinculis, quibus tunc temporis innodati fuimus, iam dicta tradicio redeat in usus nostros et iam dictis fratribus redditus ad dimidium talentum annuatim persolvemus, post mortem vero nostram integraliter cedet Ecclesie. Preterea omnem advocaciam dimisimus memoratis fratribus liberam, videlicet bey der Ahe, unum apud Apgot, duos Daz ederstete, preterea advocatiam prediorum videlicet in Wilhalmingen et Anderstet liberam ab omni vexacione predictis fratribus dimisimus. Insuper quicquid habemus vadimonii ab Episcopatu, quod dicitur Satzunge, dimidietatem dimisimus liberam, reliquam vero partem tradimus uxoribus nostris et quicquid habemus prediorum hic et in Austria, similiter cedet uxoribus nostris. Preterea fratribus in Suben tradidimus dimidium mansum an der Oede cum advocacia et hominibus et advocaciam alterius mansi in eodem loco eisdem fratribus dimisimus liberam. Preterea fratribus in Vornpach advocaciam duorum mansorum in Dureshoven dimisimus liberam. Ut autem hec tradicio firma sit et ne possit in posterum revocari, presens scriptum Sigilli nostri appensione fecimus roborari. Testes sunt Wernhardus de Pach Sacerdos et Waltherus Dyaconus Canonicus Ecclesie Richerspergensis, qui eidem tradicioni interfuerunt et frater Wernhardus de Suben, qui eciam interfuit. Testes: Hainricus de Chunratsdorf, Chunradus de Chunenperge, Leo de Lebingen milites, item Retherus, Fridericus de Glasingen, Ulricus de Azelingsperge, Orthwinus de Gunthersperge, Engelperge de Ybenperge, Fridericus de Tunendorf, Fridericus de Aphespach, Ulricus de Holdelingen, Rudgerus, item dominus Pilgrimus et filius suus de Tannenberge, in cuius domo hec tradicio celebrata. est anno Domini MCCXXXI.
Source Fulltext: OÖUB 3 (Wien 1862) Nr. 5, S. 6-7
Editions:
- Monum. boic. IV. 435.
Language:
Places
- in domo Pilgrimi de Tannenberge (heute?)
Reichersberg, Stiftsarchiv, Urkunden (1137-1857) 1231, in: Monasterium.net, URL </mom/AT-StiAR/ReichersbergCanReg/1231/charter>, accessed at 2024-11-24+01:00
A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.
You are copying a text frominto your own collection. Please be aware that reusing it might infringe intellectural property rights, so please check individual licences and cite the source of your information when you publish your data
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success