useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Urkunden (1137-1857) 1236
Signature: 1236
no graphic available
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
1236, o. O.
Vergleich zwischen dem Kloster Reichersberg und Hugo von Sigenheim wegen der Vogtei zu Eholvingen.
Source Regest: OÖUB 3 (Wien 1862) Nr. 42, S. 45-46
 
x
Ego Hugo de Sygenheim presenti scripto confiteor universis, quod inter Richerspergenses et me super advocacia Eholvingen, in qua occasione mei ipsi dampna gravia perceperunt, in presencia dominorum meorum et multa familia ipsius talis composicio est facta. Advocaciam in Eholvingen, quam Rapotoni de Ezzenbach sive debite, ut mihi visum fuit, sive indebite, ut dicti Richerspergenses asserunt, obligavi, liberam ab omni exactione et usu perceptione modica vel magna omnino dimittam, donec eam pro XXIIII. libris Pataviensis monete apud prefatum Rapotonem absolvam vel aput Richerspergenses, si forte ipsi aput sepedictum R. memoratam advocaciam absolverint quoquomodo. Postquam autem sepefatam advocaciam aput R. vel ipsos Richerspergenses absolvero, predicta composicio nostra in eadem advocacia ius meum non minuet nec augebit, sed sine preiudicio utriusque partis erit, quod pro bono pacis inter nos est actum, quod suo tempore iudicantis iusticia declarabit; et negocio ita pendente memorati Richerspergenses apud aliquem spiritualem vel secularem iudicem querimoniam non movebunt. Preterea Richkerum de Rotawe, Chunradum de Stainchirchen posui fideiussores Richerspergensibus antedictis, ne contra ea, que prescripta sunt, aliquando veniam, qui tam ipsi quam ego in manus domini mei comitis Heinrici senioris et in manus domini prepositi Richerspergensis porreximus dexteras nostras, quod hec omnia rata erunt, hoc interposito moderamine, quod si ego, quod absit, laudum meum in aliquo violarem, dicti Richerspergenses requisiti infra dies quatuordecim plene satisfacient de illatis. Ne autem potestas alterutra processum istum inficiari valeat, presens scriptum super hiis omnibus confici postulavi, cuius par Richerspergenses retinebunt et utraque pagina erit sigillo domini mei comitis Heinrici de Ortenberch senioris et sigillo ipsorum Richerspergensium confirmata. Huius rei testes sunt comes de Ortenberch senior et junior, quibus procurantibus composicio hec facta est, Vergandus de Runtingen, Gregorius prepositus de Suben, capellanus suus Heinricus Snainer, Richkerus de Rotawe, Chunradus de Stainchirchen notarius Comitis et alii quam plures. Ceteris de dampnis, que ego et frater meus Werenhardus eis intulimus, ad arbitrium domini mei comitis satisfacere teneor, ipse namque est ab utraque parte arbiter constitutus.
Source Fulltext: OÖUB 3 (Wien 1862) Nr. 42, S. 45-46
Editions
  • Monum. boic. IV. 443.


LanguageLatein
Places
  • o. O.
     
    x
    There are no annotations available for this image!
    The annotation you selected is not linked to a markup element!
    Related to:
    Content:
    Additional Description:
    A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.