useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Urkunden (1137-1857) 1240
Signature: 1240
no graphic available
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
1240 ca., o. O.
Ortolf, Heinrich und Alker, Brüder von Waldeck, leisten dem Kloster Reichersberg Schadenersatz für zugefügte Unbilden durch Abtretung gewisser Vogteirechte.
Source Regest: OÖUB 3 (Wien 1862) Nr. 88, S. 93-94
 
x
Presenti scripto pateat universis, quod nos Ortolfus, Heinricus et Alkerus fratres de Waldekk pro dampnis et gravaminibus, que nos et homines nostri dumtaxat Reicherspergensibus intulimus, pro dampnis eisdem satisfecimus in hunc modum. Advocacias, quas dominus Meingotus de Einberch patruelis noster in possessionibus dictorum Reicherspergensium cum lite tenebat, remisimus universas et fratres nostros Leutoldum et Meingotum, qui eciam in eisdem advocaciis ius habere videbantur, induximus prece nostra, quod et ipsi integraliter remiserunt. Sunt autem ista: Purchartinge duos mansus, Mukkenwinchl duos, Elhenpach duos, remisimus quoque advocaciam curie, que dicitur Puchberge. In aliis autem advocaciis, si quas ad presens habemus vel in futurum habituri sumus, generalem de advocatorum iure constitutionem domini Friderici Imperatoris presentis, quam fecit et adhuc faciet, promisimus ipsis inviolabiliter observare. Item recognovimus eis ius ipsorum a regibus et imperatoribus eis concessum et eorundem privilegiis confirmatum, quod tale est: nos uel quicumque iudex pro tempore fuerit, in monte ipsorum, ubi claustrum situm est, a ponte maiori et infra exercere placita non debemus. Familiam quoque ipsorum, que in cottidiano eorum servitio est, non licebit nobis de causa aliqua iudicare nec ad placita nostra, ubicumque habuerimus, advocare, nisi forte aliquis ordine iudiciario de latrocinio vel furto vel aliquo alio crimine, quod morte plectendum est, convictus fuerit. Illum si extra septa montis comprehenderimus, poterimus licite condempnare, ipsius tamen res, si quas habet, nobis tangere non licebit. In monte autem quantumcunque reum non debemus captivare vel aliquomodo manus immittere violentas, sed ipsi tenentur tales, cum eis significaverimus, removere. Promisimus autem, ut, si aliquis colonus ipsorum vel alius de familia ecclesie, ubicumque in bonis ecclesie habeat mansionem, alibi quam in monte convictus legitime fuerit de crimine, quod morte plectendum est, circa bona eiusdem mobilia et immobilia generale ius terre et patrie consuetudinem eis integraliter conservemus. Super hec omnia memorate ecclesie Reicherspergensi dedimus predia nostra libere et absolute ad viginti solidos, nihil iuris nobis vel advocatie vel alterius rei in eisdem prediis reservantes. Promisimus quoque, quod et nos ab omni futura lesione, iniuria, gravaminibus et indebita usurpatione tam advocaciarum quam aliarum rerum omnino abstineamus tam facto quam consensu et homines nostros et omnes nobis adherentes vel in posterum adhesuros similiter et efficaciter conpescamus. Fuit autem ista conpositio nunciata mediante et promovente domino nostro Rugero Patauiensi episcopo in presencia multorum, quos huius rei rogavimus esse Testes, quorum hec sunt nomina: Magister Albertus Bohemus, Meingotus frater noster Patavienses Canonici et archidiaconi, Alramus nobilis de Hals, Otto de Poschmunster, Waltherus, Pilgrimus fratres de Tannenberch, Syboto de Lonstorf, Fridericus de Pasching, Engelschalcus Judex Patauiensis, Conradus antiquus iudex et alii quam plures. Postmodum vero hec ipsa eadem complanacio fuit taliter confirmata. Nos predicti fratres Ortolfus, Heinricus, Alkerus in manus domini Gregorii Subnensis prepositi porreximus dextras nostras et fidem datam confirmavimus prestito iuramento. Et si quisquam de familia nostra laudum nostrum ausus fuerit violare dampna dictis Reicherspergensibus inferendo, nos super hoc requisiti ipsis tenemur satisfacere infra mensem. Huius rei testes sunt prefatus dominus Gregorius Subnensis prepositus, Heinricus de Swain Capellanus suus, Dietricus celerarius Reicherspergensis, Chunradus de Valchenstain, Chunradus de Pewerbach, Chunradus de Rambach, Hertwicus de Angesies et Alhardus et alii quam plures. Ad maiorem quoque certitudinem presens scriptum sigillis nostris fecimus communiri.
Source Fulltext: OÖUB 3 (Wien 1862) Nr. 88, S. 93-94
Editions
  • Monum. boic. IV. 447.


LanguageLatein
Places
  • o. O.
     
    x
    There are no annotations available for this image!
    The annotation you selected is not linked to a markup element!
    Related to:
    Content:
    Additional Description:
    A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.