useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Urkunden (1137-1857) 1245
Signature: 1245
no graphic available
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
1245 ca., o. O.
Die Brüder von Waldeck verzichten zu Gunsten des Klosters Reichersberg auf alle Vogteien, die sie bisher angesprochen haben, und entsagen der Gerichtsbarkeit über die Untertanen desselben.
Source Regest: OÖUB 3 (Wien 1862) Nr. 128, S. 129-130
 

orig.
Current repository
Stiftsarchiv Reichersberg (www.stift-reichersberg.at)

Das Hängesiegel ist verloren gegangen. Material: Pergament
    x
    Presenti scripto pateat vniuersis, quod nos Ortolfus, Hainricus, Alkerus fratres de Waldek pro dampnis et grauaminibus, que nos et homines nostri dumtaxat Richerspergensibus intulimus, satisfecimus in hunc modum. Aduocatias, quas dominus Meingotus de Einberge patrvelis noster in possessionibus dictorum Richerspergensium cum lite tenebat, remisimus vniuersas et fratres nostros Lvtoldum et Meingotum, qui etiam in eisdem Aduocatiis jus habere videbantur, induximus prece nostra, quod et ipsi integraliter remiserunt. Sunt autem ista: Pvrchartingen duos mansus, Mvkkenwinchel duos, ad molendinum duos, Inter Molendinum et Mvkkenwinchel duos, Elhenpach duos. Remisimus quoque Aduocatiam Curie, que dicitur Pvhperge. In aliis autem aduocatiis, si quas ad presens habemus vel in futurum habituri sumus, generalem de jure aduocatorum constitutionem domini Friderici Imperatoris presentis, quam fecit vel adhuc faciet, promisimus ipsis inviolabiliter conseruare. Item recognouimus eis ius ipsorum a Regibus et imperatoribus eis concessum et eorundem priuilegiis confirmatum, quod tale est: Nos uel quicunque judex noster pro tempore fuerit in Monte ipsorum, ubi Claustrum situm est, a ponte maiori et infra exercere placita non debemus, Familiam quoque ipsorum, que in cottidiano seruicio eorum est, non licebit nobis de causa alicuius iudicare nec ad placita nostra, ubicunque habuimus, aduocare, nisi forte aliquis ordine judiciario de latrocinio vel de furto vel de aliquo alio crimine, quod morte plectendum est, conuictus fuerit, illum si extra septa Montis conprehendimus, poterimus licite condempnare, ipsius tamen res, si quas habet, nobis tangere non licebit. In monte autem quantumcunque reum non debemus captiuare vel aliquo modo manus inmittere violentas, sed ipsi tenentur tales a se, cum nos eis significauimus, remouere. Promisimus autem, ut, si aliquis colonus ipsorum vel alius de familia Ecclesie, vbicunque in bonis ecclesie habeat mansionem alibi quam in Monte, conuictus legitime fuerit de tali crimine, quod morte plectendum est, circa bona eiusdem mobilia et inmobilia generale ius terre et patrie consuetudinem eis integraliter conseruemus. Super hec omnia memorate Richerspergensi Ecclesie dedimus predia nostra libere et absolute ad XX. solidos, nichil iuris nobis uel aduocatie vel alterius rei in eisdem prediis reseruantes. Promisimus quoque, quod et nos ab omni futura lesione, iniuria, grauaminibus et indebita usurpatione tam aduocatorum quam aliarum rerum omnino abstineamus tam facto quam consensu et homines nostros et omnes nobis adherentes vel in posterum adhesuros similiter et efficaciter conpescamus. Fuit autem conpositio iniciata mediante et promouente domino nostro Rvdegero Patauiensi Episcopo in presentia multorum, quos huius rei rogauimus esse testes, quorum hec sunt nomina: Magister Albertus boemus, Meingotus frater noster Patauienses canonici et Archidyacones, Alramus Nobilis de Halse, Otto de Poschmunster, Waltherus, Pilgrimus fratres de Tannenberch, Sigboto de Lonsdorf, Fridericus de Pachschingen, Engelscalcus judex Patauiensis, Chvnradus antiguus iudex et alii quam plures. Postmodum vero hec ipsa eadem conpositio fuit taliter confirmata. Nos predicti fratres Or. et H. et Al. in manus domini Gregorii Subnensis Prepositi porreximus dextras nostras et fidem datam confirmauimus prestito sacramento, quod si quisquam de familia nostra laudum nostrum ausus fuerit uiolare dampna dictis Richerspergensibus inferendo, nos super hoc requisiti ipsis tenemur satisfactionem infra mensem. Huius rei testes sunt prefatus Gregorius Subnensis Prepositus, Hainricus Svain capellanus suus, Dietricus cellerarius Richerspergensis, Chovnradus de Valchenstain, Chunradus Pvrbach, Chvnradus de Rainpach, Hartwicus de Angesiez, Alhardus et alii quam plures. Ad maiorem quoque certitudinem presens scriptum sigillis nostris fecimus conmuniri.
    Source Fulltext: OÖUB 3 (Wien 1862) Nr. 128, S. 129-130


    LanguageLatein
    Places
    • o. O.
       
      x
      There are no annotations available for this image!
      The annotation you selected is not linked to a markup element!
      Related to:
      Content:
      Additional Description:
      A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.