Charter: Urkunden (900-1797) 1071 VI 25
Signature: 1071 VI 25
Add bookmark
Edit charter (old editor)
25. Juni 1071, Passau
Bischof Altmann von Passau stellt das Kloster St. Florian wieder her, und übergibt es regulirten Chorherren.Source Regest: OÖUB 2 (Wien 1856) S. 95
Current repository:
Stiftsarchiv St. Florian (www.stift-st-florian.at)
Stiftsarchiv St. Florian (www.stift-st-florian.at)
Mit aufgedrucktem Siegel, dessen Umschrift folgendermaßen lautet: ... TMANNV ... , ... RA. PATAVJENSJS. EPS. Material: Pergament
In nomine sancte et indiuidue trinitatis altmannus dei gratia sacro sancte patauiensis ecclesie episcopus et apostolice sedis legatus cunctis successoribus suis et omnibus christi fidelibus in perpetuum. Sicut ex iniuncto nobis pastoralis dignitatis officio ecclesias, ubi necessarium esse uiderimus ad honorem dei fundare, sic et quocumque casu lapsas tenemur in christo, dum possumus, ad laudem ipsius reformare. Hinc est, quod ecclesiam beati floriani martyris christi, quondam in pago Lauriacensi ab antiquissimis terre illius incolis iuxta riuulum, qui ypha dicitur, fundatam et in defensionem sancte romane ecclesie ad annualem censum unius aurei traditam, sed tandem in illo miserabili sancte Laureacensis ecclesie excidio tempore Wulfilonis ipsius ecclesie pontificis a barbaris destructam, dum postmodo annis multis quasi desolata nullum uel a sede romana, uel ab alio quoquam reformationis inueniret auxilium, nos tandem summi pontificis Alexandri interuentu, sed precipue diuine remunerationis intuitu in nostram defensionem suscipientes, ipsam omni diligentia, qua potuimus, reformare curauimus, pia etiam quorundam predecessorum nostrorum Richarii videlicet, Adalberti, Eigilberti episcoporum uestigia sectantes, qui ipsius ecclesie desolationem miserati, ad eius reformationem multo studio laborauerunt, sed continua barbarorum inuasione impediti, pium cordis eorum affectum ad effectum plene perducere non potuerunt. Nos itaque diuina ordinante clementia ipsis in episcopatum succedentes, bonum opus ab ipsis bene inchoatum, deo adiuuante consummauimus, murosque monasterii quondam ab ungaris dirutos cum tecto resarcientes, ipsum monasterium cum quinque altaribus consecrauimus, canonicos regulares deo ibi perpetuo seruituros instituentes, Hartmannum uirum in sancta conuersatione probatum prepositum ipsis prefecimus, reditus (sic) distractos, quos potuimus, reuocauimus et ut ipsi canonici conmunem et regularem uitam ibidem professi sancte et religiose uiuentes diuine contemplationi liberius uacare et pro nostri omniumque fidelium salute deuotius deo debeant supplicare, nos quedam licet pauca de dominicalibus nostris in subsidium prebende fratrum eorundem contulimus. Curiam uidelicet in Enzingen, Curiam ad sanctum Stephanum iuxta waeninpach cum omnibus ad eam pertinentibus, Ad Almisvelt uillam totam cum omnibus ad eam pertinentibus, transitu scilicet fluminis trvne et piscationibus, pratis, pascuis, siluis, et duas partes decimationis in omnibus eiusdem ecclesie terminis tam cultis quam colendis. Ad svnilburch mansum unum et dimidium et duas partes decimationis Ad Ebilsperch mansos duos et dimidium, Ad strummingen augeam cum omnibus ad eam pertinentibus. Predia uero, que quocunque modo distracta et alienata, in usus ipsius cenobii reuocauimus, sunt hec: Curia in Phaffinhouin cum omnibus ad eam pertinentibus, Curia in Lilinhovin, Curia in Gerlantingen, In Goumerichingen duo mansi et dimidius. Preterea, quod maximum est, parrochiam in qua ipsum cenobium fundatum est, et in omnibus ipsius parrochie terminis tam cultis quam colendis decimam totam ipsi cenobio restituimus, quam tamen parrochiam et decimam fratres ipsius cenobii, sicut ex antiquis eorum priuilegiis plenius certificati sumus, a quibusdam antecessoribus nostris duabus uicibus quondam conmutantes, primo domino Haertwico pie recordationis episcopo decem huobas iuxta prefatum riuulum, qui ypha uocatur, sitas, postmodum domino Adalberto sanctissime recordationis episcopo oppidum in Anesiburch in litore Anesi fluminis situm, in usus et proprietatem episcopatus pro conmutacione supradicte parrochie et decime contulerunt, sed ipsam iterum atque iterum in destructione iam dicti monasterii distractam et usibus fratrum ipsius cenobii penitus abalienatam, nos eam nunc tercio, sed respectu tantum diuine remunerationis et ob reuerentiam romane sedis de potestate baronum terre, qui ipsam decimam usibus suis uiolenter manciparant, recolligentes, parrochiam pleno iure, decimam totaliter et integraliter ipsi cenobio restituimus. Licet enim plurima beato christi martyri floriano in prima fundatione ipsius sui monasterii fuerint collata, omnibus tamen postmodum in destructione ipsius monasterii distractis, usibus fratrum tunc temporis ibidem deo militantium tantum hec paucissima inuenimus remansisse: Villam, in qua ipsum monasterium fundatum est, cum omnibus ad eam pertinentibus, agris scilicet et uinetis, pratis, pascuis siluis, aquis aquarumque decursibus, piscationibus, uenationibus et molendinis. Ad waelhelingen mansum unum et dimidium, Ad vrienlivtin mansum unum et dimidium. Nos igitur omnes possessiones sepedicti monasterii et iam sibi collatas et quas adhuc deo dante poterit adipisci, in nostram protectionem suscipientes, talem fratribus ibidem deo seruientibus indulgentiam facere decreuimus, ut, si ministeriales nostri, seu quicunque homines ecclesie nostre predia sua ad nos quocunque iure spectantia ipsis conferre decreuerint, liberam habeant potestatem conferendi, quando et ubi uelint. Preterea omnem, quam prius de indulgentia romane sedis habuerunt libertatem plene ipsis redonamus, liberam uidelicet sepulturam ipsis indulgentes ita, ut quicunque apud eos sepeliri uoluerit, libere non obstante alicuius plebani uel uicarii contradictione sepeliatur. Adicientes quoque hanc gratiam ipsis indulgemus, ut, si quando prelatum ipsius monasterii uiam uniuerse carnis ingredi contigerit, fratres liberam habeant potestatem eligendi alium quem magis ydoneum inuenerint, episcopo etiam irrequisito. Volumus etiam et firmiter inhibentes semper obseruandum statuimus, ut nullus successorum nostrorum uel alter quispiam siue ecclesiastica siue secularis persona aliquem eis aduocatum uel in hominibus uel in prediis aliquatenus presumat ordinare, nisi quem prelatus ipsius monasterii cum consilio fratrum suorum sibi elegerit aduocatum, qui etiam, si, ut plerumque fieri solet, grauis ipsis et iniuriosus exstiterit, dum admonitus emendari noluerit, ad arbitrium ipsius prelati ab episcopo, uel si episcopus noluerit, a sede romana mutetur, altero ad peticionem ipsius prelati substituto. Igitur ut iam dicta ecclesia cum omnibus illuc uel nunc collatis uel iuste postmodum conferendis plena pace gaudeat et secura consistat, nos ipsam dei omnipotentis patrocinio supponentes, auctoritate ipsius dei et beatorurn apostolorum Petri et Pauli eorumque uicarii Alexandri pape et potestate, qua nos fungimur, precipimus et sub pena eterne dampnationis firmiter inhibemus, ut nullus uel suecessorum nostrorum uel alia qualiscunque siue ecclesiastica siue secularis persona res ipsius ecclesie uel inuadere uel inminuere uel quocunque modo usibus fratrum ibidem deo seruientium subtrahere presumat uel auferre. Si autem quispiam suecessorum nostrorum, quod deus auertat, hec instituta nostra transgressus fuerit, si tercio conmonitus congrua satisfactione non emendauerit, prepositus ipsius monasterii hoc utens priuilegio super tanta iniuria querimoniam coram domino papa deponat, ut super hoc, quod iustum fuerit, decernat. Si ergo super hoc, quod forte fieri potest, indignatus dominus papa predictum monasterium a iurisditione patauiensis ecclesie in iurisditionem romane sedis transferat, deus omnium iniquitatum uindex iustus tantum honoris et rerum dispendium Patauiensi ecclesie irrogatum ab auctore ipsius mali requirat et hic et in futuro. Conseruantibus autem pax a deo et misericordia et in presenti et in futuro seculo conseruetur. Amen. Et ut omnia hec omnes tam futuri quam presentis temporis homines sciant esse iugiter et inuiolabiliter conseruanda, presentem paginam sigilli nostri inpressione duximus confirmandam, nominibus Kathedralium et ministerialium nostrorum, quorum consensu et consilio hec omnia acta sunt et confirmata, subnotatis. De Kathedralibus: Dietmarus maior prepositus, Imbertus decanus, Baldwinus scolasticus, Engilbertus archydiaconus, Imbertus capellanus, Almarus, Heinricus, Fridericus, Hugo Egino, Otakarus, canonici et ceteri omnes, De ministerialibus, Egelolf de velbach, Haertwich et frater eins Ruopreht de Chraenzingen, Chaecil de shaltarn, et frater eius Otaker, Ymzo de stegebach, Livtkoz de tagebrehtishvsin, Otaker de widach et alii quam plures. Datum Patauie, Anno ab incarnatione domini M.1XX.j. Indictione XIIII. VII. Kalendas Julii. Regnante Heinrico imperatore IIII. Anno regni eius VII. Imperii uero V. feliciter. A(men).
Source Fulltext: OÖUB 2 (Wien 1856) S. 95-98
Original dating clause: VII. Kalendas Julii
Editions:
- Pez, Cod. dipl. epist. I. 254.
- Hormayr, Wien I. II. S. III.
- Mon. boic. XXIX. II. 9.
Language:
Places
- Passau
St. Florian, Stiftsarchiv, Urkunden (900-1797) 1071 VI 25, in: Monasterium.net, URL </mom/AT-StiASF/StFlorianCanReg/1071_VI_25/charter>, accessed at 2024-11-16+01:00
A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.
You are copying a text frominto your own collection. Please be aware that reusing it might infringe intellectural property rights, so please check individual licences and cite the source of your information when you publish your data
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success