useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Urkunden (900-1797) 1109 XI 04
Signature: 1109 XI 04
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
4. November 1109 (oder 1108), Passau
K. Heinrich V. bestätigt die Schenkung des Edlen Eppo von Windberg an das Kloster St. Florian.
Source Regest: OÖUB 2 (Wien 1856) S. 127
 

orig.
Current repository
Stiftsarchiv St. Florian (www.stift-st-florian.at)

Mit aufgedrucktem Siegel Material: Pergament
    Graphics: 
    x
    C. In nomine sancte et indiuidue trinitatis heinricus diuina fauente clementia romanorum quintus rex. Credimus a deo uitam longeuam, salutem atque uictoriam regibus dari in hoc seculo et parari uite perpetue felicitatem in futuro, si ecclesias nomini eius edificatas coluerint easque tarn propriis diuiciis quam alienis a christianis deuote collatis regia confirmatione ditauerint atque defenderint. Quod nos in quantum dei nobis auxiliante gratia poterimus desiderantes obseruare, rogamus eum, ut nostre deuotioni prestet pius suffragium et effectum. Sciant igitur omnes christi nostrique fideles tam futuri quam presentes, quod nos causa dei pro regni nostri stabilitate et anime nostre nostrorumque parentum salute interueniente Frederico uenerabili coloniensium archiepiscopo et uenerabilibus episcopis rogantibus ac consulentibus Oudolrico patauiensi, Burchardo Monasteriensi, Hartuico Radisbonnensi nec non Alberto nostro dilecto cancellario, Vuelfone duce bauuarie et comitibus idem postulantibus Herimanno Saxonie, Beringario de Sulcebac, Godefrido de caloen et aliis quam plurimis nostris fidelibus Christiane petitioni Epponis hylariter assensum prebuimus, Qui divinitus inspiratus sibi deum heredura constituit et omnia sua allodia tam hereditaria quam suo labore iuste conquisita ad deo seruiendum contulit cum ecclesia, quam ipsemet propriis bonis edificauit in honore sancte Marie sancto Floriano in loco, qui Floriani domus appellatur. Nos autem eiusdem deuoto rogatu et licentia eadem allodia inter Bosenbac et Ebresbac usque ad terminos boemie et predium, quod dicitur cella ad movhile, eidem supradicte ecelesie per hanc preceptalem paginam regia consuetudine habenda perpetuo cum Omnibus eorum pertinentiis coricessimus atque firmauimus. Videlicet familiis utriusque sexus, terris cultis et incultis, areis, prediis, uinetis, pratis, riuis, pascuis, siluis, uenationibus, aquis aquarumque decursibus, molendinis, piscationibus, exitibus atque reditibus, placitis, districtionibus, uiis et inuiis et omni utilitate, que inde iuste poterit extorqueri omni tempore. Concessimus etiam, ut ibidem deo pro tempore seruientes habeant liberam potestatem hec bona dandi, uendendi, comutandi (sic), precariandi et quidquid libuerit faciendi, concorditer tantum ad utilitatem ecclesie. Et ne qua dubitatio de terminis horum allodiorum oriatur, manifestum sit, quod eorum continuatio sine interruptione iacet a capite Ebresbac usque ad fines Boemie. Hec siquidem et alia bona, que iam dicta ecclesia uel oblatione liberorum hominum uel collatione uel alio modo quolibet iuste adquisiuit uel adquisitura est, sub tutela nostre defensionis suscepimus rogantes, ut ab omnibus causa dei, Sancte Marie, Sancti Floriani et nostri conseruentur, et precipientes sub pena nostri banni, ne ab aliquo arte qualibet uel presumptione uastentur uel inuadantur, sed in tranquilla pace permaneant, quamdiu mundus stabit. Rogamus quoque, ut reges nostri successores causa dei dignam uindictam exerceant super corruptores huius rei, si forte contigerit, quod diuina prouidentia prouideat. Vt autem hoc credibile sit et ab omnibus obseruetur, hanc paginam inde scriptam manu propria corroboratam reuerenda inpressione nostri sigilli insigniri iussimus. Signum domni heinrici (Monogramma) romanorum regis Invictissimi. Albertus cancellarius uice rotardi maguntini archiepiscopi et archicancellarii recognouit. Data II. Non. Nouemb. Indiction. I. Anno dominice incarnationis Millesimo. C.VIIII. Regnante Heinrico V. rege Romanorum anno III. ordinationis eius VIIII. Actum est iuxta patauiam in christi nomine feliciter, cum de vngaria rediremus.
    Source Fulltext: OÖUB 2 (Wien 1856) S. 127-129

    Original dating clauseII. Non. Nouemb.

    Editions
    • Hormayr, Wien I. II. S. XVII.

    Comment

    Das Monogramm wie im Chronico Gottwic. mit dem Vollziehungsstriche.


    LanguageLatein
    Places
    • Passau
       
      x
      There are no annotations available for this image!
      The annotation you selected is not linked to a markup element!
      Related to:
      Content:
      Additional Description:
      A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.