Charter: Urkunden (900-1797) 1147 XII 26
Signature: 1147 XII 26
Add bookmark
Edit charter (old editor)
26. Dezember 1147, Kremsmünster
Bischof Reginbert von Passau vereinigt die Pfarrkirche zu Schöndorf mit dem Spitale des heil. Ägidius zu Vöcklabruck, welches Piligrim von Schalchheim gestiftet hatte.Source Regest:
OÖUB 2 (Wien 1856) S. 241
OÖUB 2 (Wien 1856) S. 241
Current repository:
Stiftsarchiv St. Florian (www.stift-st-florian.at)
Stiftsarchiv St. Florian (www.stift-st-florian.at)
Mit Siegel.
Material: Pergament
Reginbertus caelesti gratia patauiensis episcopus aecclesiae suae christique fidelibus salutem perpetuam. Quemadmodum uolumus in dei omnipotentis nomine priuilegium istud inditae (sic) actionis in deficientem memoriam continere, ita et fiducialiter speramus, quod posteris pro eterna saluatione aliquid misericordiae opus ualeat persuadere, quia bonorum inspectis exemplaribus ex multis ad plura et de bonis ad meliora feliciter crescit effectus. Uir igitur quidam nobiliter ingenuus de Scalchheymen nomine Pilgrinus christo militare cupiens armis renuntiauit et de bonis suis ab omni contradictione liberis hospitale quoddam in Vechelaprovke peregrinis et pauperibus iniciatum preparauit Et quum asilum illud cum suis pertinenciis et aecclesiam ibidem in venerationem beati Egeydii constructam, omnia in massam bonorum sancti Stephani prothomartyris in Patauia, ubi et corporaliter iacet sanctus Ualentinus, perenni iure uir ille tradiderat, nos etiam spe retribucionis aeternae uoluntatem suam et opus bonum studentes simile aliquid faciendo comprobare, dignum duximus fidelium nostrorum consilio in augmentum refectionis pauperum hospitali predicto quippiam de aecclesiasticis rebus erogare. Parrochiam igitur ibi proximam, quae est Scovendorf, cum utilitatibus in ea suscipiendis illuc pertinere constituimus excepta dumtaxat episcopali iusticia annuatim persoluenda, nisi forsitan et illam quandoque vel ego uel episcopus meus successor ad incrementationem (sic) eiusdem elemosine remiserit. Placuit etiam propter predicti Pilgrimi religiosam deuotionem, quae in laico maior esse non potuit, ut ipse, quoadusque uiueret, de omnibus vel a nobis vel a ceteris vel denique a se ipso eidem hospitali collatis potestatiuam habere ordinationem et post eum quicunque sub cognitione tantum Patauiensis episcopi plebanus ibi fidelis et circa pauperes deuote studiosus possit haberi, tam in aecclesia quam et in hospitali suscipiat amministrationem. Postremo ne pauperes illi indefensi bonorum suorum flerent dispendium, dominum Hartwicum Hagowenensem deuotum eis et fidelem fecimus aduocatum. Quicumque igitur his christi minimis beneficium et consolatiouem prestiterit, illum oratione omnium fidelium ad salutem in die uisitationis sue sine fine uidendum promereatur, quem honorauit*). Testes affuerunt, ex capellanis quidem domini episcopi: Dietmarus S. Floriani prepositus, Ovdalricus aquileiensis, Ovdalricus de Zewentendorf, Almarus, Hugo, Heinricus, Hugo. Ex nobilibus Fridericus comes de Pilesteine, Hartovwicus de Hagenoue, Pabo de Zovllingen, Diethricus de Pomhgarten, Engelscallus de aterseo, Chovnradus de franconia. Ex ministerialibus episcopi Porno de Holzhovsen cum utroque filio suo Rovdegero et Pornone, Ovdalricus de Struben, Hartmovth pincerna, Sigeboto dapifer, Ovdalricus de Holzhovsen, Megenhart de Linze.||
Acta sunt hec in cremesmonasterio in die S. Stephani prothomartyris post natalem christi anno incarnationis domini millesimo CXLVIII. Anno autem ordinationis episcopi VIIII. Amen.
Acta sunt hec in cremesmonasterio in die S. Stephani prothomartyris post natalem christi anno incarnationis domini millesimo CXLVIII. Anno autem ordinationis episcopi VIIII. Amen.
Source Fulltext: OÖUB 2 (Wien 1856) S. 241-242
Original dating clause: in die S. Stephani prothomartyris post natalem christi
Editions:
- Stülz, Gesch. von St. Florian 18. 249.
Language:
Notes:
*) Von hier an folgt eine andere Schrift.
Places
- Kremsmünster
St. Florian, Stiftsarchiv, Urkunden (900-1797) 1147 XII 26, in: Monasterium.net, URL </mom/AT-StiASF/StFlorianCanReg/1147_XII_26/charter>, accessed at 2024-12-24+01:00
A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.
You are copying a text frominto your own collection. Please be aware that reusing it might infringe intellectural property rights, so please check individual licences and cite the source of your information when you publish your data
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success