useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Urkunden (900-1797) 1165 X 18
Signature: 1165 X 18
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
18. Oktober 1165, Passau
Conrad, Bischof von Passau, erklärt die Kirche zu Kirchdorf, auch Spitz genannt, zur Filiale von St. Michael in der Wachau.
Source Regest: OÖUB 2 (Wien 1856) S. 326
 

orig.
Current repository
Stiftsarchiv St. Florian (www.stift-st-florian.at)

Das grösstenteils zerbröckelte Siegel hängt an einem aus Pergament geschnittenen Riemen. Material: Pergament
    Graphics: 
    x
    Chovnradus dei gratia patauiensis episcopus omnibus christi fidelibus in perpetuum. Cum ex debito nostri officii teneamur cunctis ecclesiis in nostra diocesi constitutis paterna sollicitudine prouidere, maxime tamen earum paci et utilitati debemus intendere, que speciali quodam iure ad nos pertinere dinoscuntur. Quod igitur ecclesia sancti Floriani nobis ceteris specialius est deuota, uolentes donationem ecclesie sancti Michahelis in Wachov, quam cum omnibus pertinentiis suis fratribus in domo sancti Floriani cum omni iure tradidimus, stabilire, ad uniuersorum noticiam uolumus pertingere, quod post memoratam donationem R. sacerdos de capella sancti Mauricii in Kirchdorf, que alio nomine Spize dicitur, predicte matrici ecclesie uidelicet sancti Michahelis in Wachov debitam reverentiam, licet hoc a nobis in mandatis accepisset, noluit exhibere constanter affirmans, quod, si nuncios nostros ad hoc mittere curaremus, coram eis exemptionem prefate capelle uiuo testimonio comprobaret. Uiros itaque de choro nostro discretos et prouidos, R. (Rovdbertum) decanum, C. (Chovnelinum) archipresbyterum, A. (Albertum) custodem ad inquirendam rei ueritatem destinauimus districte eis precipientes, ut testes, quos R. sacerdos produceret, cum examinatione debita reciperent et audirent. Quibus ad diem condictum conuenientibus et sacerdote in probatione deficiente eidem auctoritate nostra mandauerunt, ut uel cederet uel de dicta capella preposito sancti Floriani suisque fratribus uel eorum uicariis obediret. Cum ergo reuersi nobis, que gesta fuerant, per ordinem retulissent, factum eorum, quod iustum fuerat, approbantes preposito sepedicte domus beati Floriani cum suis fratribus presentem paginam scribi et sigillo nostro signari iussimus in perpetuum ualituram. Huius rei testes sunt Albwinus prepositus, Rvdbertus decanus, Otto de Riede, Sigehardus, Chunlinus archipresbyter, Albertus custos, Fridericus, Vlricus prepositus, Jacobus, Otto capellanus, Heinricus magister, Datum patauie Anno domini MCLXV. Indictione XI. XV. Kalendas Nouembris.
    Source Fulltext: OÖUB 2 (Wien 1856) S. 326-327

    Original dating clauseXV. Kalendas Nouembris

    Editions
    • Stülz, Gesch. v. St. Florian. 266.

    Comment

    Die Jahreszahl ist sicher unrichtig, da Conrad schon 1164 Erzbischof zu Salzburg war. Vermutlich muss 1163, wohin auch die Indiction passt, gelesen werden.


    LanguageLatein
    Places
    • Passau
       
      x
      There are no annotations available for this image!
      The annotation you selected is not linked to a markup element!
      Related to:
      Content:
      Additional Description:
      A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.